Latin
63.832.1 to 63.832.22
Benedict, Regula 63.832.1-22
Unproofread scanNot analysed yet
Quod vero S. Benedictus ait: Nec praesumat consedere, nisi ei praecipiat senior suus, majorem informat, ut loquitor Bernardus Cassinensis, «ut sicut junior assurgit, benedictionem petit, et locum sedendi reverenter os…endit: ita et prior quasi eodem momento, ut salutando benedicat, et ut juxta eum sedeat, vel alibi prope, debet quodammodo praevenire; et sic impletur quod sequitur, honore invicem praevenientes. »Unde etiam Hildemarus ad hunc locum: «Sciendum est quia debet in capitulo abbas docere, ut sicut junior surgere debet ante suum seniorem, ita et ipse prior statim innuat juniori sedere. Quod si non dixerit si statim sedere prior juniori suo surgenti, admoneatur regulari disciplina, sicut diximus, per septem gradus. Si autem non se emendaverit, debet in ultimo gradu illum priorem constituere, et discat qualiter prior debeat juniori suo sedere dicere. »In ipsa vero sessione illud S. Basilii observandum: «Cum sedes, crus cruri ne superponas; hoc et enim elatae et non attentae mentis. »Porro non solum monachis, sed i…sis etiam ethnicis sacratus fuit senio i…a surgendi usus: «Omni seniori, inquit Aristoteles (Lib. ix Ethic. ,cap. 2), honor pro aetate reddendus est assurgendo, et sessione cedendo, atque hujusmodi caeteris. »Et Cicero (De Senectute): «Lacedaemonii venientibus senibus omnes in theatro assurgere solebant, et eos sessum recipere. »Et Juvenalis de Romanis (Satir. 13): Credebant hoc grande nefas, et morte piandum. Si juvenis vetulo non assurrexerit, et si Barbato cuicunque puer. Pueri parvuli.] Recte S. Benedictus cum additione dicit, «pueri sive parvuli ad differentiam famulorum et filiorum, »inquit Boherius; «nam puer, ut docet S. Hieronymus (In epist. ad Titum), secundum Graecos et famulum significare potest et filium. »Cum disciplina ordines suos consequantur.] «Juxta tempus ingressionis suae in monasterium, inquit Menardus, non solum inter se, sed etiam inter alios monachos;