Latin
63.832.23 to 63.832.38
Benedict, Regula 63.832.23-38
Unproofread scanNot analysed yet
quia aetas non debet discerni, nec praejudicare in ordine, ut supra dixit, nisi forte abbas rationabili causa velit aliquem eis praeferre. »Contrarium tamen supra docuerunt Boherius, et Haeftenus, I. iv, tr. 1, disq. 6, ubi ex hoc Regulae textu recte omnino int…lit pueros olim in ordine nostro seorsim ab aliis monachis institutos fuisse, quia, infit, «dum ait ordines suos, aperte significat eos non commiscendos ordinibus seniorum, sed habere particularem inter se ordinem. Unde Bernardus Cassinensis ait: Hic fit mentio de pueris qui sua loca specialia, suosque speciales habent magistros, nec sedent nec stant cum aliis majoris aetatis. »Atque hanc fuisse communem ordinis consuetudinem probant …a quae diximus in lib. v de Antiquis monachorum Ritibus, cap. 5. Eamque S. Benedictus potuit accipere a S. Basilio in Regul. fus. ,c. 15, ubi pueros a senioribus ita separandos constituit, ut tamen communes sint omnibus preces. Foris autem vel ubi ubi.] «Hoc est in omni loco: nam cum dicit ubi, nullum locum praetermittit, »inquit Hildemarus. Custodiam habeant, et disciplinam, usque dum ad intelligibilem aetatem perveniant.] Hildemarus, quem sub nomine Pauli Diaconi hic citant Bernardus Cassinensis et Boherius, aetatem intelligibilem sic intelligit usque ad annos 15 in bene morigeratis, ut alios etiam usque ad viginti, imo triginta annos ferulae magistrali subdendos existimet, si desit eis necessaria maturitas.