Latin
64.845.1 to 64.845.15
Benedict, Regula 64.845.1-15
Unproofread scanNot analysed yet
De ordinando abbate. In abbatis ordinatione illa semper consideretur ratio, ut hic constituatur quem sibi omnis concors congregatio secundum timorem Dei, sive etiam pars quamvis parva congregationis saniori consilio elegerit. Vitae autem merito et sapientiae doctrina eligatur qui ordinandus est, etiamsi ultimus fuerit in ordine congregationis. Quod si etiam omnis congregatio vitiis suis, quod quidem absit, consentientem personam pari consilio elegerit, et vitia ipsa aliquatenus in notitia episcopi ad cujus dioecesim per- …inet locus ipse, vel abbatibus, aut vicinis Christianis claruerint, prohibeant pravorum praevalere consensum, sed domui Dei dignum constituant dispensatorem; scientes pro hoc se recepturos mercedem bonam, si illud caste et zelo Dei faciant, sicut e diverso peccatum, si negligant. Ordinatus autem abbas cogitet semper quale onus suscepit, et cui redditurus est rationem villicationis suae. Sciatque sibi oportere prodesse magis quam praeesse. Oportet ergo eum esse doctum lege divina, ut sciat et sit unde proferat nova et vetera, castum, sobrium, misericordem, semper superexaltet misericordiam judicio, ut idem ipse consequatur. Oderit vitia, diligat fratres. In ipsa autem correptione prudenter agat, et ne quid nimis, ne dum nimis cupit eradere aeruginem, frangatur vas: suamque fragilitatem semper suspectus sit, memineritque calamum quassatum non conterendum. In quibus non dicimus ut permittat nutriri vitia, sed prudenter et cum charitate ea amputet, ut viderit cuique expedire, sicut jam diximus; et studeat plus amari quam timeri. Non sit turbulentus et anxius, non sit nimius et obstinatus, non sit zelotypus et nimis suspiciosus, quia nunquam requiescet. In ipsis imperiis suis sit providus et consideratus, sive secundum Deum, sive secundum saeculum sint. Opera quae injungit discernat et temperet, cogitans discretionem sancti Jacob, dicentis: Si greges meos plus in ambulando fecero laborare, morientur cuncti una die (Gen.