Latin
7.217.344 to 7.217.358
Benedict, Regula 7.217.344-358
Unproofread scanNot analysed yet
»Et certe id satis indicat vox contentus, quae interiorem mentis inclinationem et voluntatis assensum designat: unde Hildemarus: «Si abbas, infit, praeposito jusserit ut sedeat in ultimo loco, et ille cum tristitia ierit; praevaricator hujus praecepti est: et quia praevaricator hujus praecepti est, perfectus monachus non est: »de sua enim abjectione et non gaudere, et non gloriari, minus est a perfecto, ut di it S. Bernardus (Epist. 250). Porro ad conservandam vilitatem duos nobis versiculos hosce proponit alter Bernardus, sci- …cet Cassinensis: Spernere mundum, spernere nullum, spernere sese, Spernere se sperni, quattuor ista beant. Et ad omnia quae sibi injunguntur v…lut operarium malum et indignum se judicet.] Non modo vilitate et ex…emitate contentum vult esse monachum S. P. Benedictus, sed ipsa etiam vilitate et extremitate indignum se reputare; ita ut quaecunque sibi vilia in victu, vestitu, etc. ,ministrentur, etiam viliora sibi deberi existimet; quocunque constituatur loco licet humili, etiam altiori quam mereatur constitutum reputet; quaecunque injungatur obedientia vel abjectior, digniorem tamen meritis agnoscat. Sicut enim qui a furca redimitur (exemplum est Hildemari), si ab eo a quo redemptus est domino vilis ei aliqua opera injungatur, non audet respondere se …e adeo vili se non occupandam labore, majoribus dignum, sed cum omni animi demissione mandatum suscipit: ita et monachus a saeculi vinculis divina benignitate ereptus, quodcunque jusserit abbas in nomine Domini, cujus vices gerit, quodcunque opus humile injunxerit, non secus ac magnum favorem suspiciat. Dicens sibi cum propheta: Ad nihilum redactus sum et nescivi.] «Id est nescientem me esse cognovi, stultum et parvulum deputavi, et velut insipientem despexi, »inquit Smaragdus. Vel ut loquitur Turrecremata, Nescivi, «id est abscondi, quia vera humilitas bona sua sibi abscondit. »Ut jumentum factus sum apud te.] Quaecunque vel vilissima suscipiens et deferens onera.