Latin
7.217.359 to 7.217.381
Benedict, Regula 7.217.359-381
Unproofread scanNot analysed yet
Pulchta equidem comparatio jumenti et monachi: «Es quidem et tu jumentum Domini, inquiebat olim Petrus Venerabilis ad Gislebertum Inclusum scribens (Lib. i, ep, 20); sed clausus stabulo ejus recubas, et ruminas pabula ejus. Sunt illi (coenobitae) equi fortes parati in diem belli, in quibus eques coelestis residens fortiter expugnat, et perimit principem mundi; aguntur isti freno obedientiae, concitantur stimulis disciplinae, anheli el saepe latera cruentati viam mandatorum Dei discurrunt, nec, nisi cursu consummato bravium comprehendant, quiescunt. Hi pondus diei et aestus tolerant, jugum obedientiae forti cervice sustentant, jacula iracundiae fortiter ab hostibus et proximis intorta patientiae scuto repellunt. »Et hoc quidem apprime noverat abbas Nosteros, qui in Vitis Patrum (Libro v, libello 15, n. 30) de seipso dicit: «Quando intravi in initio in congregationem, dixi animo meo: Tu et asinus unum estote; sicut enim asinus vapulat et non loquitur, injuriam patitur et non respondet; sic et tu quemadmodum in psalmo leg tur: Ut jumentum factus sum apud te, et ego semper tecum. »Et ego semper tecum.] Id est in operibus tuis, inquit Richardus de S. Angelo; vel ego semper tecum sum per conformitatem volunta is, et per infatigabilem constantiam, ut loquitur Turrecremata cum Bernardo Cassinensi et Boherio. Porro ad hunc humilitatis gradum, cui S. Bernardus septimum superbiae, scilicet praesumptionem opponit, ascendendum, non parum adjumenti coulmzz septimus humilitatis gradus de quo nunc agendum esi. De septimo humilitatis gradu. Septimus humilitatis gradus est, si se omnibus inferiorem et riliorem non solum sua lingua pronuntiet, sed etiam intimo cordis credat affectu.] In hoc potissimum gradu SS. Patres humilitatis virtutem constituunt. Ita nimirum S. Basilius: «Humilitas est, inquit, omnes seipso superiores existimare. »Et alibi (Reg. brev. ,inter. 198): «Humilis omnes terrenos honores respuens ultimum se judicat.