Latin
7.217.382 to 7.217.403
Benedict, Regula 7.217.382-403
Unproofread scanNot analysed yet
»S. Ambrosius: «Haec est enim humilitas, si nihil sibi quis arroget; sed inferiorem se esse existimet. »S. Joannes Chysostomus (Homil. 33, super Genes.) : «Non eis tantum, qui aetate nobis sunt majores vel etiam aequales, honorem exhibeamus: non enim est humilitas quod facere debes necessitate; vera autem est, quando cedimus iis qui nobis videntur esse m- -nores et eos veneramur qui videntur magis indigni quam nos: quod si recte sapimus, nullos etiam nobis minores arbitrabimur; sed nos excelli ab omnibus hominibus dicemus. »Denique S. Bernardus (Serm. in oct. Epiph.) : «Sicut enim grandis et gravis est superbia, praeferre se aequali aut aequare praelato, ita magnae humilitatis est inferiorem se exhibere etiam ipsi inferiori: sicut enim summa et intolerabilis superbia est superiori se praeponere, i a inferiori se subdere summa et plena justitia est. »Quibus ex verbis S. Bernardi habemus, non solum veram humi itatis virtutem, sed summam et, ut ita dicam, virtutum virtutem, sanctorum perfectionem, summam et plenam justitiam hoc in gradu constitui: unde idem alibi S. ductor ait (Serm. 13 in Cant): «Magna et rara virtus profecto est, ut magna licet operantem, magnum te nescias, et manifest…m omnibus tuam te solum latere sanctitatem; mirabilem te apparere, et contemptibilem te reputare: Hoc ego ipsis virtutibus mirabilius judico. »Et alibi ad monachos Alpenses scribens (Epist. 143): «Recta facere, et inutilem se reputare apud paucos invenitur; ideo multi admirantur: hoc, inquam, hoc prorsus de illustribus reddit illustriores, sanctiores de sanctis:. . . . haec virtus me judice praefertur protractis jejuniis, anticipatis vigiliis, omni denique corporali exercitio, tanquam vere pietas, quae ad omnia valet. Ad haec forte stupebit ali juis, quaerens num, illaesa veritate, ita de se sentire et praedicare queat, et qua tandem ratione id fieri possit, ut monachus Deo charus, Deo semper intentus, virtutum gratia ornatus, homicidae, adultero, blasphemo et apostatae inferiorem et viliorem se judicet.