Latin
7.217.404 to 7.217.433
Benedict, Regula 7.217.404-433
Unproofread scanNot analysed yet
Cui respondebit S. Basilius (Const. monast. c. 2): «Non mendacium dices, si te peccatorem esse dixe…is; nam si recte intellexeris. eo ipso peccabis, si te sine peccato esse dixeris. »Et S. Joannes Chrysostomus (Homil. 33, in Genes.) : «Si recte sapimus, nullos etiam nobis esse minores arbitrabimur; sed nos excelli ab omnibus hominibus dicemus. Et hoc dico, non de nobis, qui innumeris submersi sumus peccatis; sed etiam si quis sibi plurimorum bene gestorum conscius sit, nisi apud se sentiat quod omnium sit postremus, nulla ei lutura u…ilitas est ex omnibus suis bonis operibus. »Quomodo autem illaesa id veritate fieri queat duobus modis explicant regulae commentitores Hildemarus, Bernardus Cassinensis et Boherius. Primo nimirum propter latentia in nobis mala, et latentia in aliis bona; quibus concinit S. Thomas his verbis (2-2, q. 161, a. 6, ad 1): «Potest aliquis absque falsitate se credere et pronuntiare omnibus vit…or in secundum defectus occultos, quos in se cognoscit, et don… Dei, quae in aliis latent: unde Augustinus dicit in lib. de Virginitate: Existimate alios in occulto superior…s, quibus estis in manifesto n eliores. »Et certe ut hic citatus dicit alibi S. Augustinus (Lib. 85, quaest. 71): «Illud cogitandum nullum esse hominem, qui non possit habere aliquod bonum, etiamsi lateat, in quo possit esse superior; quae cogitatio ad contundendam et edomandam superbiam valet. Nec arbitreris quoniam bona tua eminent et apparent, et ideo alterum nulla habere, quae lateant majoris forte ponderis, quibus te superat nescientem. »Et hac forte ratione suos S. Bernardus alloquens inter alia haec dicit (Serm. 36, de Diver….) : «Tu ergo non magnopere cogites quae tibi videris habere, nisi forte interdum, ut gratias agere possis, et te noveris debitorem ei qui dedit; seu gratia consolationis, cum id necesse fuerit, ne qualibet ex causa tristior fias.