Latin
prologus.1.330 to prologus.1.353
Benedict, Regula prologus.1.330-353
Unproofread scanNot analysed yet
«Plus enim est irritatus quam iratus, inquit Hildemarus; nam ille irritat, id est provocat, qui ex studio malae voluntatis alterum facit irasci Nam irasci facere potest, qui simpliciter peccat. »Exsurgamus ergo tandem aliquando.] Justa ac legitima ex praemissis illatio; si enim malis actibus nostris contristatur Deus, si pater iratus filios exhaeredat, si metuendus Dominus nequissimos servos perpetuam tradit ad poenam; quid, nisi haec serio cavenda, inferendum est? Quare exsurgamus ergo, inquit, tandem aliquando; qua loquendi ratione denotat nullum non esse poenitentiae tempus; etsi enim bonum sit viro, cum portaverit jugum Domini ab adolescentia sua, non ideo tamen omnis prorsus spes est abjicienda, si vel ad virilem aetatem aut ad senectutem usque suam quis distulerit conversionem: nam et paterfamilias hora etiam undecima operarios ad vineam mittendos conducit, quos in praemiorum retributione pares facit iis qui pondus et aestum diei pertulerint; quamvis periculosum sit omnino diutius ad Dominum conversionem differre, ut docet S. Augustinus serm, 87, de Scripturis, insinuatque hic S. P. Benedictus, qui non simpliciter dicit ut surgamus, sed ut exsurgamus, id est sine mora surgamus, ut exponit Hildemarus, sive, ut aiunt Bernardus Cassinensis et Petrus Beberius, surgamus cum effectu. Excitante nos Scriptura ac dicente: «Hora est jam nunc de somno surgere. »Jam nunc, id est eo ipso quo loquor tempore, sine ulla prorsus dilatione: quia, ut dicit apud Cassianum abbas Germanus (Collat. 17, cap. 5), «ad profectum spiritualium rerum, virtutemque tendentibus periculosa ac noxia est et parva dilatio; »et, ut ait S. Ambros us (In c. i Luc.) ,«nescit tarda molimina Spiritus sancti gratia. »De somno surgere.] Somno hic torpor negligentiae designatur, ut exponit S Gregorius papa (L. v Mor. cap. 22). Et apertis oculis ad Deificum lumen. }Lumen Deificum est ipse Salvator Christus, qui illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum, quique de seipso dicit: Ego sum lux mundi.