Latin
prologus.1.354 to prologus.1.373
Benedict, Regula prologus.1.354-373
Unproofread scanNot analysed yet
Lumen Deificum est ipsa sacra Scriptura, de qua Psaltes regius: Lucerna pedibus meis verbum tuum. Lumen Deificum est superiorum magistrorumque doctrina, nam qui docti fuerint, fulgebunt quasi splendor firmamenti, et qui ad justitiam erudiunt multos quasi stellae in perpetuas aeternitates (Danielis xii). Denique lumen Deificum est interna Spiritus sancti inspiratio. Apertis ergo oculis ad Deificum lumen, scilicet ad Christum, cujus exempla vitaque viam salutis demonstrant; ad sacram Scripturam, cujus veritas nos ducet; ad superiorum monita, quorum nos exhortationes illuminant; ad ipsam S. Spiritus inspirationem, cujus internae illustrationes mentis nostrae tenebras fugant: apertis, inquam, oculis, id est relicta veteri conversatione, mentisque torpore discusso, vitiis peccatisque penitus deletis; «tunc enim dicitur quis aperire oculos, cum liberatur a peccato, quia per peccatum dividitur aliquis a lumine, scilicet Christo, »inquit Richardus de S. Angelo. Recte autem postquam dixit: Hora est de somno surgere, subjungit: Et apertis oculis, etc. ; quia prima hominis a somno excitati operatio est. ; aperire oculos. Attonitis auribus.] Scilicet mentis. Attonitis, id est attentis, «quasi ad verba tonantis attentis, vel attonitis, id est ad tonum… intentis, »inquit Bernardus Cassinensis, et post eum Boherius; sen potius attonitis, id est territis, et prae stupore ad tantam vocantis nos Dei benignitatem mirantibus. Audiamus divina quotidie clamans quid nos admoneat vox.] Vocem divina duobus possumus modis intelligere: 1° in neutro genere, quasi diceret res divinas, sen Deum sapientes, ita ut sensus sit: Audiamus quid vox quotidie clamans res divinas nos admoneat; 2° in feminino, referendo divina ad vox, quasi diceretur: Audiamus quid vox divina quotidie cla… ma…s nos admoneat. Clamat autem vox divina per verbum Patris, scilicet Christum, cujus verba in Evangelio; clamat per o…a prophetarum, quorum oracula in sacris paginis;