Latin
prologus.1.374 to prologus.1.392
Benedict, Regula prologus.1.374-392
Unproofread scanNot analysed yet
clamat per ora apostolorum, quorum doctrina in eorum Epistolis in Ecclesia quotidie legitur; clamat per vitam et exempla sanctorum, quorum actus in collatione ante completorium recitantur; clamat per exhortationes SS. doctorum, juxta illud: Qui vos audit me audit; clamat per creaturas, quarum beneficio res divinae, imo Deus ipse nobis innotescit; clamat denique per os David dicens: Hodie si vocem ejus audieritis, nolite obdurare corda vestra.] Nihil enim obdurato corde deterius, cujus sinceram nobis similitudinem repraesentat S. Bernardus his verbis (Lib. i de Consid. ,cap. 2); «Quid est cor durum? ipsum est quod nec compunctione scinditur, nec pietate mollitur, nec movetur precibus: minis non cedit, flagellis duratur. Ingratum ad beneficia est, ad consilia infidum, ad judicia saevum, inverecundum ad turpia, impavidum ad pericula, inhumanum ad humana, temerarium ad divina, praeteritorum obliviscens, praesentia negligens, futura non providens; ipsum est cui praeteritorum praeter solas injurias nihil omnino non praeterii, praesentium nihil perit, futurorum nulla nisi forte ad ulciscendum prospectio seu praeparatio est, et ut brevi cuncta h…rribilis mal… mala complectar, ipsum est quod nec Deum timet, nec hominem reveretur. »Foeda sanc, genuina tamen, et viva obdurati cordis imago, quam in se perversa peccandi consuetudine, coelesti deleta, exprimit peccator; ex quo fit, ut tanquam montes Gelboe nec rorem divinae grat ae, nec pluviam excipiat, nec ullus Solis justit ae illustrationes; aut, si quis forte divinus radius illuxerit, non emollia…, sed lutosum potius cor obduret, sicut patratis a Mose miraculis obduruit Pharao. Ergo ne nos tantae calamitatis tam profunda abyssus absorbeat, hodie si vocem Domini audieritis noli e obdurare corda vest…a, «Quantae enim temeritatis et insaniae est, ait S. Bernardus (Serm. 23 de divers.) ,si f…rte dum alloquitur nos Dominus majestatis, nos insensati avertamus aurem, et ad nescio quas animum ineptias convertamus!