Latin
Lines 1.920-1.957
Bernard of Cluny, Liber Primus 1.920-957
Not analysed yet
Culmina, nomina, laus quoque pristina quod ruit, audis.
Quae tibi gloria, quae tibi gratia, quid tibi doni?
Non tibi gloria nec tibi gratia quae Salomoni.
Est tibi regia magnificentia; prole Philippi
Non eris altior at meritis minor hoc quoque scribi.
Huic pudor, ocia, sessio regia, colla fuere,
Ludere, proelia, cunctaque moenia sponte patere.
Orbis et extima vidit et ultima, vir fore natus,
Gentibus, urbibus et dominantibus est dominatus.
Vicerat omnia; vincitur obvia fata secutus.
Post hominem cinis est, quasi turbinis aura solutus.
Flos erat, est fimus, ille potissimus illeque fortis;
Vix modo sportula parva vel urnula quo prius orbis.
Est ubi gloria nunc Babylonia, nunc ubi dirus
Nabuchodonosor et Darii vigor illeque Cyrus?
Qualiter orbita viribus incita praeterierunt.
Fama relinquitur illaque figitur; hi putruerunt.
Nunc ubi curia pompaque Iulia? Caesar, obisti.
Te truculentior, orbe potentior ipse fuisti.
Orbis ut extera sanguine, sidera laude subires,
Mota furentia sunt tibi brachia, proelia, vires.
Cum genero sene brachia non bene conseruisti,
Nec socer illius aut socius pius esse tulisti.
Qui cinis es modo, tantus eras homo, quantus et orbis.
Vi tibi subditus extitit ambitus urbis et orbis.
Ecce resolveris area pulveris, urna favillae;
Caesar et nudus es et prope nullus es; O ferus ille!
Nunc ubi Marius atque Fabricius, inscius auri?
Mors ubi nobilis et memorabilis actio Pauli?
Diva Philippica vox ubi coelica nunc Ciceronis?
Pax ubi civibus atque rebellibus ira Catonis?
Nunc ubi Regulus aut ubi Romulus aut ubi Remus?
Stat Roma pristina nomine, nomina nuda tenemus.
Quam cito labilis atque volubilis orbita sphaerae;
Corda valentia, corpora fortia praeteriere.
Et breve floruit et cito corruit unda priorum,
Gloria finiit, area transiit omnis eorum.
Nos quoque tollimur, et proficiscimur ad quod et ipsi?