Latin
Lines 1.958-1.996
Bernard of Cluny, Liber Primus 1.958-996
Not analysed yet
Imus ad infera, perdimus aethera, mente remissi.
Mors vocat; ibimus, haud retinebimus orbis honores.
Mors animantibus imminet omnibus, ibimus omnes.
Ibimus, ibimus atque redibimus. Ad quid? ad imum.
Ima petentia sunt profitentia corpora limum;
Est via libera mentis ad aethera, carnis ad ima.
Haec bene suscipit, haec male despicit ad sua prima.
Stat caro, mens gemit, Eva virum premit, inde reatus;
Mens levat et lavat, at caro cor gravat, inquinat actus.
Dulcia iurgia dum feret obvia cornua luna;
Haec aget illaque desinet, utraque facta quod una.
Cur caro carnea terraque terrea ferre laboras?
Carnea, terrea, temporis alea versat in horas.
Tempus et omnia temporis inscia stare rotantur;
Singula currere, nulla recurrere fluxa probantur.
Corporis optima cerne simillima currere vento;
Currere singula, currere saecula caeca memento.
Est resolubilis, immo volubilis orbis ut orbis,
Illius omnia peste ruentia, tabida morbis.
Lux sua claruit; ecce peraruit eius amoenum;
Lux sua floruit et cito corruit; est modo coenum.
Quomodo flumina cerne volumina currere rerum.
Orbis honos ruit et fugit et fluit orbe dierum.
Ut rota volvitur indeque pingitur ut rota mundus,
Quippe volubilis et variabilis ac ruibundus.
Irritus est ratus, instabilis status est status eius.
It, redit, ut mare, denique nunc male, cras ibi peius.
Gloria terrea, quomodo glarea stat labefacta;
Glarea flumine, gloria turbine labitur acta.
Cuncta fluentia, nulla manentia sunt bona mundo.
Ridet honoribus exterioribus intus arundo.
Gloria terrea, gloria vitrea, vitrea plane,
Illico tollitur atque resolvitur eius inane.
Si bene sentio, fit variatio quaque dierum.
Et bene sentio, fit variatio, fit fuga rerum.
Mundus et omnia quomodo somnia vana recedunt,
Signaque plurima tempora proxima iudicis edunt.
Sidera flammea lunaque ferrea visa refertur,
Sol sine lumine, terra voragine subruta fertur.