Latin
Cap. 7
Bernardino Telesio, De mari 15-2
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. 7. VONIAM librae more in hanc modò, modò in illam partem inclinans fluere, refluereque Mare Aristoteli uidetur, uidendum omninò num à quibus libra ueluti per uices in diuersas interdum agitur partes, ab ijsdem, &mare agi possit. E libra quidem propterea in hanc modò, modò uerò in alteram partem inclinare uideri potest, quòd utraque propria natura deorsum fertur, &quin utrauis deorsum feratur à supposito aere retineri minimè potest: ac ita est constructa, ut si altera de labatur; ac tollatur, subleueturque altera; ubi igitur aequis utrinque grauatur, ponderibus, tantisper modò hac, modò illac uergit parte; id uerò quòd partes ipsae non à propria tantùm detrahuntur grauitate, sed ab impulsu itidem, quacunque is datus sit ratione: Non scilicet quae ab externa tantùm deijcitur ui, sed quae à propria mo do grauitate detrahitur pars, uel aeque grauem alteram, uel etiam grauiorem quid talisper attollit, subleuatque, à delapsis nimirum uiribus aucta, &ueluti grauior facta: at non diu id tamem: neque enim ulterius se attolli: &sublimiore in loco detineri sinit altera; sed &ipsa delabitur: nec tandiu id modò, dum ęquè alteri Terrae proxima fiat, sed inferius etiam &ipsa, ueluti, &ipsius grauitate à delapsu maiore facta; alteramque tantisper, &ipsa subleuat, &tandiu utraque modò in sublimius alteram attollit; ab ea modo attollitur, dum partium delapsus languescant, &propria eae tan tum decertent grauitate id ubi factum est, nullam amplius in partem uergit libra, sed immota manet, ne in alteram detrahatur, reten ta, coercitaque ab altera: ropterea igitur modò hac, alia modò parte interdum libra inclinat, quòd utraque deorsum natura fertur, &nec in eas diuidi, nec utraque simul deferri potest quin altera delabente attollitur, subleuaturque altera.