Latin
Cap. 9
Bernardino Telesio, De mari 19-2
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. 9. VRE igitur marina aqua adeò dulces, copia exu perat, ut nulla illius pars hae uideri possint; si quidem supremae terrae partes profundioribus ambi tu quidem ampliores uideri possunt, at è dimidio, ut uidetur, à mari occupatae minores omnino uideri debent. Nec è tanta fortè terrae altitudinis portione aquae dulces, è quanta salsae fiunt: suprema certè terra uariè iam à Sole emollita, &uarièeius luci exposita, &non ab assidua ea, nec aequè perpetuò directa calefacta, in longè diuersissima entia; quod fieri apparet, inuerti omninò: &uel quae in aquas acta est, nullo ferè temporis momento, in uapores agi ab aestiuo praesertim Sole uideri potest. At non &pro funda itidem, ad quam scilicet nusquam, qui à Sole emanat; sed is modò qui supremae terrae inditus est: peruenit calor; qui languens quidem, &idem penè factus illam occupat, &nihilo fortè per hyemem, quàm per aestatem segnior: nam si directus Sol robustius agit, at robustius etiam Terram patefaciens ingenito calori aditum aperit magis, elabendiitaque aditum is nactus, summeque ad elabendum intentus minus ad profunda diffunditur; vnus itaque perpetuò pene profundiori inexistens terrae calor, bene eam uniformem in unam om nem agit rem, Assiduè porrò enascens, &majus factum mare, &tot auctum assiduè fluuijs, neque excrescit unquàm, nec tenuius sit, quòd aquae hę omnes, &quae tenuiores à principio factae fuere; neque enim uel terra, è qua sit adeò similaris, adeoque idem qui illam inuertit calor, ut in eandem penitus aquam agatur omnis; nec ulla eius pars alijs tenuior, minusque calida fiat.