Latin · ~8 min
Lines 10.21-10.38
Biblia Sacra, Machabaeorum Liber II 10.21-38
Not analysed yet
cum autem Macchabeo nuntiatum esset quod factum est congregatis principibus populi accusavit quod pecunia fratres vendidissent adversariis eorum dimissis
hos igitur proditores factos interfecit et confestim duas turres occupavit
armis autem ac manibus omnia prospere agendo in duabus munitionibus plus quam viginti milia peremit
Timotheus qui prius a Iudaeis fuerat superatus convocato exercitu peregrinae multitudinis et congregato exercitu asiano advenit quasi armis Iudaeam capturus
Macchabeus autem et qui cum ipso erant adpropiante illo deprecabantur Deum caput terra aspergentes lumbosque ciliciis praecincti
ad altaris crepidinem provoluti ut sibi propitius inimicis autem eorum esset inimicus et adversaretur sicut lex dicit
et ita post orationem sumptis armis longius de civitate procedentes et proximi hostibus effecti resederunt
primo autem solis ortu utrique commiserunt isti quidem victoriae et prosperitatis sponsorem cum virtute Dominum habentes illi autem ducem belli animum habebant
sed cum vehemens pugna esset apparuerunt adversariis de caelo viri quinque in equis frenis aureis decori ducatum Iudaeis praestantes
ex quibus duo Macchabeum medium habentes armis suis circumseptum incolomem conservabant in adversarios autem tela et fulmina iaciebant ex quo et caecitate confusi et repleti perturbatione cadebant
interfecti sunt autem viginti milia quingenti et equites sescenti
Timotheus autem confugit in Gazara praesidium munitum cui praeerat Caereas
Macchabeus autem et qui cum eo erant laetantes obsederunt praesidium diebus quattuor
at hii qui in turres erant loci firmitate confisi super modum maledicebant et sermones nefandos iactabant
sed cum dies quinta inlucesceret viginti iuvenes ex his qui cum Macchabeo erant accensi animis propter blasphemiam viriliter accesserunt ad murum et feroci animo incedentes ascendebant
sed et alii similiter ascendentes turres portasque succendere adgressi atque ipsos maledicos vivos concremare
per continuum autem biduum praesidio vastato Timotheum occultantem se in quodam reppertum loco peremerunt et fratrem illius Caerean et Apollofanem occiderunt
quibus gestis in hymnis et confessionibus benedicebant Dominum qui magna fecit cum Israhel et victoriam illi dedit