Latin · ~9 min
Lines 11.1-11.21
Biblia Sacra, Machabaeorum Liber II 11.1-21
Not analysed yet
sed parvo post tempore Lysias procurator regis et propinquus ac negotiorum praepositus graviter ferens de his quae acciderant
congregatis octoginta milibus et equitatu universo veniebat adversus Iudaeos existimans se civitatem quidem captam gentibus habitaculum facturum
templum vero in pecuniae quaestu sicut cetera delubra gentium habiturum et per singulos annos venale sacerdotium
nusquam recogitans Dei potestatem sed mente effrenatus in multitudine peditum et in milibus equitum et in octoginta elefantis confidebat
ingressus autem Iudaeam et adpropians Bethsurae quod erat in angusto loco ab Hierosolyma intervallo quinque stadiorum illud praesidium expugnabat
ut autem Macchabeus et qui cum eo erant cognoverunt expugnari praesidia cum fletu et lacrimis rogabant Dominum et omnis turba simul ut bonum angelum mitteret ad salutem Israhel
et ipse primus Macchabeus sumptis armis ceteros adhortatus est simul secum periculum subire et ferre auxilium fratribus suis
cumque pariter prompto animo procederent Hierosolymis apparuit praecedens eos eques in veste candida armis aureis hastam vibrans
tum simul omnes benedixerunt misericordem Dominum et convaluerunt animis non solum homines sed et bestias ferocissimas et muros ferreos parati penetrare
ibant igitur prompti de caelo habentes adiutorem et miserantem eos Dominum
leonum autem impetu inruentes hostibus prostraverunt ex eis undecim milia peditum et equites mille sescentos
universos autem in fugam verterunt plures vero ex eis vulnerati nudi evaserunt sed et ipse Lysias turpiter fugiens evasit
et quia non insensatus erat secum ipse reputans factam erga se diminutionem et intellegens invictos esse Hebraeos Dei auxilio nitentes misit ad eos
promisitque consensurum se omnibus quae iusta sunt et regem conpulsurum amicum fieri
annuit autem Macchabeus precibus Lysiae in omnibus utilitati consulens et quaecumque Macchabeus scripsit Lysiae de Iudaeis ea rex concessit
nam erant scriptae Iudaeis epistulae a Lysia quidem hunc modum continentes Lysias populo Iudaeorum salutem
Iohannes et Abessalom qui missi sunt a vobis tradentes scripta postulabant ut ea quae per illos significabantur implerem
quaecumque igitur regi potuerunt perferri exposui et quae res permittebat concessit
si igitur in negotiis fidem conservaveritis etiam deinceps honorum vobis causa esse temptabo
de ceteris autem per singula verbo mandavi et istis et his qui a me missi sunt conloqui vobiscum
bene valete anno centesimo quadragesimo octavo dioscori die mensis vicesima et quarta