Latin · ~10 min
18.4 to 18.7
Biblia Sacra, Secundum Ioannem 18.4-7
Not analysed yet
19 Pontifex ergo interrogavit Iesum de discipulis suis et de doctrina eius. 20 Respondit ei Iesus: "Ego palam locutus sum mundo; ego semper docui in synagoga et in templo quo omnes Iudaei conveniunt et in occulto locutus sum nihil. 21 Quid me interrogas? Interroga eos qui audierunt quid locutus sum ipsis; ecce hii sciunt quae dixerim ego". 22 Haec autem cum dixisset unus adsistens ministrorum dedit alapam Iesu dicens: "Sic respondes pontifici?" 23 Respondit ei Iesus: "Si male locutus sum, testimonium perhibe de malo; si autem bene, quid me caedis?" 24 Et misit eum Annas ligatum ad Caiaphan pontificem. 25 Erat autem Simon Petrus stans et calefaciens se. Dixerunt ergo ei: "Numquid et tu ex discipulis eius es?" Negavit ille et dixit: "Non sum!" 26 Dicit unus ex servis pontificis cognatus eius cuius abscidit Petrus auriculam: "Nonne ego te vidi in horto cum illo?" 27 Iterum ergo negavit Petrus et statim gallus cantavit. 28 Adducunt ergo Iesum a Caiapha in praetorium. Erat autem mane et ipsi non introierunt in praetorium ut non contaminarentur sed, manducarent Pascha. 29 Exivit ergo Pilatus ad eos foras et dixit: "Quam accusationem adfertis adversus hominem hunc?" 30 Responderunt et dixerunt ei: "Si non esset hic malefactor non tibi tradidissemus eum." 31 Dixit ergo eis Pilatus: "Accipite eum vos et secundum legem vestram iudicate eum." Dixerunt ergo ei Iudaei: "Nobis non licet interficere quemquam", 32 ut sermo Iesu impleretur quem dixit, significans qua esset morte moriturus. 33 Introivit ergo iterum in praetorium Pilatus et vocavit Iesum et dixit ei: "Tu es rex Iudaeorum?" 34 Et respondit Iesus: "A temet ipso hoc dicis an alii tibi dixerunt de me?" 35 Respondit Pilatus: "Numquid ego Iudaeus sum? Gens tua et pontifices tradiderunt te mihi. Quid fecisti?" 36 Respondit Iesus: "Regnum meum non est de mundo hoc; si ex hoc mundo esset regnum meum, ministri mei decertarent ut non traderer Iudaeis; nunc autem meum regnum non est hinc." 37 Dixit itaque ei Pilatus: "Ergo rex es tu?" Respondit Iesus: "Tu dicis quia rex sum ego. Ego in hoc natus sum et ad hoc veni in mundum, ut testimonium perhibeam veritati; omnis qui est ex veritate audit meam vocem." 38 Dicit ei Pilatus: "Quid est veritas?" Et cum hoc dixisset iterum exivit ad Iudaeos et dicit eis: "Ego nullam invenio in eo causam. 39 Est autem consuetudo vobis ut unum dimittam vobis in pascha. Vultis ergo dimittam vobis regem Iudaeorum?" 40 Clamaverunt rursum omnes dicentes: "Non hunc sed Barabban." Erat autem Barabbas latro.