Latin
Lines 19.1-19.4
Biblia Sacra, Secundum Ioannem 19.1-4
Not analysed yet
19] Tunc ergo adprehendit Pilatus Iesum et flagellavit. 2 Et milites, plectentes coronam de spinis, inposuerunt capiti eius et veste purpurea circumdederunt eum; 3 et veniebant ad eum et dicebant: "Ave rex Iudaeorum!" et dabant ei alapas. 4 Exiit iterum Pilatus foras et dicit eis: "Ecce adduco vobis eum foras ut cognoscatis quia in eo nullam causam invenio." 5 Exiit ergo Iesus foras portans spineam coronam et purpureum vestimentum. Et dicit eis: "Ecce homo!" 6 Cum ergo vidissent eum pontifices et ministri clamabant dicentes: "Crucifige, crucifige!" Dicit eis Pilatus: Accipite eum vos et crucifigite; ego enim non invenio in eo causam." 7 Responderunt ei Iudaei: "Nos legem habemus et secundum legem debet mori quia Filium Dei se fecit."
8 Cum ergo audisset Pilatus hunc sermonem, magis timuit 9 et ingressus est praetorium iterum et dicit ad Iesum: "Unde es tu?" Iesus autem responsum non dedit ei. 10 Dicit ergo ei Pilatus: "Mihi non loqueris? Nescis quia potestatem habeo crucifigere te et potestatem habeo dimittere te?" 11 Respondit Iesus: "Non haberes potestatem adversum me ullam, nisi tibi esset datum desuper; propterea qui tradidit me tibi maius peccatum habet".
12 Exinde quaerebat Pilatus dimittere eum; Iudaei autem clamabant dicentes: "Si hunc dimittis, non es amicus Caesaris! Omnis qui se regem facit contradicit Caesari". 13 Pilatus ergo, cum audisset hos sermones, adduxit foras Iesum et sedit pro tribunali in locum qui dicitur Lithostrotus hebraice autem Gabbatha. 14 Erat autem Parasceve Paschae hora quasi sexta et dicit Iudaeis: "Ecce rex vester. 15 Illi autem clamabant: "Tolle, tolle, crucifige eum!" Dixit eis Pilatus: "Regem vestrum crucifigam?" Responderunt pontifices: "Non habemus regem nisi Caesarem!" 16 Tunc ergo tradidit eis illum ut crucifigeretur. Susceperunt autem Iesum et eduxerunt.
17 Et baiulans sibi crucem exivit in eum qui dicitur Calvariae locum hebraice Golgotha, 18 ubi eum crucifixerunt et cum eo alios duos hinc et hinc, medium autem Iesum. 19 Scripsit autem et titulum Pilatus et posuit super crucem; erat autem scriptum: "Iesus Nazarenus Rex Iudaeorum". 20 Hunc ergo titulum multi legerunt Iudaeorum quia prope civitatem erat locus ubi crucifixus est Iesus; et erat scriptum Hebraice, Graece, et Latine. 21 Dicebant ergo Pilato pontifices Iudaeorum: "Noli scribere Rex Iudaeorum sed quia ipse dixit rex sum Iudaeorum. 22 Respondit Pilatus: "Quod scripsi, scripsi".