Latin · ~9 min
Lines 19.5-19.12
Biblia Sacra, Secundum Ioannem 19.5-12
Not analysed yet
23 Milites ergo cum crucifixissent eum acceperunt vestimenta eius et fecerunt quattuor partes, unicuique militi partem et tunicam. Erat autem tunica inconsutilis, desuper contexta per totum. 24 Dixerunt ergo ad invicem: "Non scindamus eam, sed sortiamur de illa cuius sit", ut scriptura impleatur dicens:
partiti sunt vestimenta mea sibi
et in vestem meam miserunt sortem
Et milites quidem haec fecerunt.
25 Stabant autem iuxta crucem Iesu mater eius et soror matris eius, Maria Cleopae, et Maria Magdalene. 26 Cum vidisset ergo Iesus matrem et discipulum stantem quem diligebat dicit matri suae: "Mulier, ecce filius tuus". 27 Deinde dicit discipulo: "Ecce mater tua". Et ex illa hora accepit eam discipulus in sua.
28 Postea sciens Iesus quia iam omnia consummata sunt, ut consummaretur scriptura, dicit: "Sitio". 29 Vas ergo positum erat aceto plenum; illi autem spongiam plenam aceto hysopo circumponentes obtulerunt ori eius. 30 Cum ergo accepisset Iesus acetum, dixit: "Consummatum est". Et inclinato capite tradidit spiritum.
31 Iudaei ergo quoniam Parasceve erat, ut non remanerent in cruce corpora sabbato, erat enim magnus dies ille sabbati, rogaverunt Pilatum ut frangerentur eorum crura et tollerentur. 32 Venerunt ergo milites et primi quidem fregerunt crura et alterius qui crucifixus est cum eo; 33 ad Iesum autem cum venissent, ut viderunt eum iam mortuum, non fregerunt eius crura, 34 sed unus militum lancea latus eius aperuit, et continuo exivit sanguis et aqua. 35 Et qui vidit testimonium perhibuit et verum est eius testimonium et ille scit quia vera dicit ut et vos credatis. 36 Facta sunt enim haec ut scriptura impleatur: "Os non comminuetis ex eo," 37 et iterum alia scriptura dicit: "Videbunt in quem transfixerunt".
38 Post haec autem rogavit Pilatum Ioseph ab Arimathia, eo quod esset discipulus Iesu, occultus autem propter metum Iudaeorum, ut tolleret corpus Iesu; et permisit Pilatus. Venit ergo et tulit corpus Iesu. 39 Venit autem et Nicodemus, qui venerat ad Iesum nocte primum, ferens mixturam murrae et aloes quasi libras centum. 40 Acceperunt ergo corpus Iesu et ligaverunt eum linteis cum aromatibus, sicut mos Iudaeis est sepelire. 41 Erat autem in loco ubi crucifixus est hortus et in horto monumentum novum in quo nondum quisquam positus erat. 42 Ibi ergo propter Parasceven Iudaeorum, quia iuxta erat monumentum, posuerunt Iesum.