Latin · ~8 min
20.1 to 20.2
Biblia Sacra, Secundum Ioannem 20.1-2
Not analysed yet
20] Una autem sabbati Maria Magdalene venit mane, cum adhuc tenebrae essent, ad monumentum et videt lapidem sublatum a monumento. 2 Cucurrit ergo et venit ad Simonem Petrum et ad alium discipulum quem amabat Iesus et dicit eis: "Tulerunt Dominum de monumento et nescimus ubi posuerunt eum." 3 Exiit ergo Petrus et ille alius discipulus et venerunt ad monumentum. 4 Currebant autem duo simul et ille alius discipulus praecucurrit citius Petro et venit primus ad monumentum. 5 Et cum se inclinasset, videt posita linteamina, non tamen introivit. 6 Venit ergo Simon Petrus sequens eum et introivit in monumentum et videt linteamina posita 7 et sudarium, quod fuerat super caput eius, non cum linteaminibus positum sed separatim involutum in unum locum. 8 Tunc ergo introivit et ille discipulus qui venerat primus ad monumentum et vidit et credidit. 9 Nondum enim sciebant scripturam quia oportet eum a mortuis resurgere. 10 Abierunt ergo iterum ad semet ipsos discipuli. 11 Maria autem stabat ad monumentum foris plorans. Dum ergo fleret, inclinavit se et prospexit in monumentum 12 et vidit duos angelos in albis sedentes, unum ad caput et unum ad pedes ubi positum fuerat corpus Iesu. 13 Dicunt ei illi: "Mulier, quid ploras?" Dicit eis: "Tulerunt Dominum meum et nescio ubi posuerunt eum". 14 Haec cum dixisset, conversa est retrorsum et videt Iesum stantem et non sciebat quia Iesus est. 15 Dicit ei Iesus: "Mulier, quid ploras? Quem quaeris?" Illa, existimans quia hortulanus esset, dicit ei: "Domine, si tu sustulisti eum, dicito mihi ubi posuisti eum et ego eum tollam". 16 Dicit ei Iesus: "Maria". Conversa illa dicit ei rabboni, quod dicitur magister. 17 Dicit ei Iesus: "Noli me tangere, nondum enim ascendi ad Patrem meum. Vade autem ad fratres meos et dic eis: Ascendo ad Patrem meum et Patrem vestrum et Deum meum et Deum vestrum". 18 Venit Maria Magdalene adnuntians discipulis: "Vidi Dominum! et haec dixit mihi".