Latin · ~6 min
20.3 to 20.5
Biblia Sacra, Secundum Ioannem 20.3-5
Not analysed yet
19 Cum esset ergo sero die illo una sabbatorum et fores essent clausae, ubi erant discipuli propter metum Iudaeorum, venit Iesus et stetit in medio et dicit eis: "Pax vobis". 20 Et hoc cum dixisset ostendit eis manus et latus. Gavisi sunt ergo discipuli, viso Domino. 21 Dixit ergo eis iterum: "Pax vobis. Sicut misit me Pater, et ego mitto vos". 22 Hoc cum dixisset, insuflavit et dicit eis: "Accipite Spiritum Sanctum 23 Quorum remiseritis peccata remittuntur eis, quorum retinueritis retenta sunt". 24 Thomas autem, unus ex duodecim, qui dicitur Didymus, non erat cum eis quando venit Iesus. 25 Dixerunt ergo ei alii discipuli: "Vidimus Dominum!" Ille autem dixit eis: "Nisi videro in manibus eius figuram clavorum et mittam digitum meum in locum clavorum et mittam manum meam in latus eius, non credam". 26 Et post dies octo iterum erant discipuli eius intus et Thomas cum eis. Venit Iesus ianuis clausis et stetit in medio et dixit: "Pax vobis". 27 Deinde dicit Thomae: "Infer digitum tuum huc et vide manus meas et adfer manum tuam et mitte in latus meum et noli esse incredulus sed fidelis". 28 Respondit Thomas et dixit ei: "Dominus meus et Deus meus!" 29 Dicit ei Iesus: "Quia vidisti me credidisti. Beati qui non viderunt et crediderunt. 30 Multa quidem et alia signa fecit Iesus in conspectu discipulorum suorum quae non sunt scripta in libro hoc; 31 haec autem scripta sunt ut credatis quia Iesus est Christus Filius Dei et ut credentes vitam habeatis in nomine eius.