Latin · ~7 min
4.3 to 4.4
Biblia Sacra, Secundum Ioannem 4.3-4
Not analysed yet
39 Ex civitate autem illa multi crediderunt in eum Samaritanorum propter verbum mulieris testimonium perhibentis quia dixit mihi omnia quaecumque feci. 40 Cum venissent ergo ad illum Samaritani rogaverunt eum ut ibi maneret; et mansit ibi duos dies 41 et multo plures crediderunt propter sermonem eius. 42 Et mulieri dicebant quia iam non propter tuam loquellam credimus; ipsi enim audivimus et scimus quia hic est vere salvator mundi. 43 Post duos autem dies exiit inde et abiit in Galilaeam. 44 Ipse enim Iesus testimonium perhibuit quia propheta in sua patria honorem non habet. 45 Cum ergo venisset in Galilaeam, exceperunt eum Galilaei cum omnia vidissent quae fecerat Hierosolymis in die festo et ipsi enim venerant in diem festum. 46 Venit ergo iterum in Cana Galilaeae ubi fecit aquam vinum. Et erat quidam regulus cuius filius infirmabatur Capharnaum. 47 Hic cum audisset quia Iesus adveniret a Iudaea in Galilaeam, abiit ad eum et rogabat eum ut descenderet et sanaret filium eius; incipiebat enim mori. 48 Dixit ergo Iesus ad eum: "Nisi signa et prodigia videritis non creditis." 49 Dicit ad eum regulus: "Domine, descende priusquam moriatur filius meus." 50 Dicit ei Iesus: "Vade. Filius tuus vivit." Credidit homo sermoni quem dixit ei Iesus et ibat. 51 Iam autem eo descendente servi occurrerunt ei et nuntiaverunt dicentes quia filius eius viveret. 52 Interrogabat ergo horam ab eis in qua melius habuerit et dixerunt ei quia heri hora septima reliquit eum febris. 53 Cognovit ergo pater quia illa hora erat in qua dixit ei Iesus filius tuus vivit et credidit ipse et domus eius tota. 54 Hoc iterum secundum signum fecit Iesus cum venisset a Iudaea in Galilaeam.