Latin · ~7 min
5.1 to 5.2
Biblia Sacra, Secundum Ioannem 5.1-2
Not analysed yet
5] Post haec erat dies festus Iudaeorum et ascendit Iesus Hierosolymis. 2 Est autem Hierosolymis, super Probatica, piscina quae cognominatur hebraice Bethsaida, quinque porticus habens. 3 In his iacebat multitudo magna languentium, caecorum, claudorum, aridorum expectantium aquae motum. 4 [Angelus autem Domini descendebat secundum tempuam et movebatur aqua. Et qui prior descendisset in piscinam post motionem aquas fiebat a quacumque detineur infirmitate]. 5 Erat autem quidam homo ibi triginta et octo annos habens in infirmitate sua. 6 Hunc cum vidisset Iesus iacentem, et cognovisset quia multum iam tempus habet, dicit ei: "Vis sanus fieri?" 7 Respondit ei languidus: "Domine, hominem non habeo ut, cum turbata fuerit aqua, mittat me in piscinam; dum venio enim ego, alius ante me descendit." 8 Dicit ei Iesus: "Surge, tolle grabattum tuum et ambula." 9 Et statim sanus factus est homo et sustulit grabattum suum et ambulabat. Erat autem sabbatum in illo die. 10 Dicebant Iudaei illi, qui sanatus fuerat: "Sabbatum est. Non licet tibi tollere grabattum tuum." 11 Respondit eis: "Qui me fecit sanum, ille mihi dixit: 'Tolle grabattum tuum et ambula.'" 12 Interrogaverunt ergo eum: "Quis est ille homo qui dixit tibi" 'Tolle grabattum tuum et ambula?'" 13 Is autem, qui sanus fuerat effectus, nesciebat quis esset; Iesus enim declinavit turba constituta in loco. 14 Postea invenit eum Iesus in templo et dixit illi: "Ecce sanus factus es; iam noli peccare, ne deterius tibi aliquid contingat." 15 Abiit ille homo et nuntiavit Iudaeis quia Iesus esset qui fecit eum sanum. 16 Propterea persequebantur Iudaei Iesum quia haec faciebat in sabbato. 17 Iesus autem respondit eis: "Pater meus usque modo operatur et ego operor." 18 Propterea ergo magis quaerebant eum Iudaei interficere quia non solum solvebat sabbatum sed et Patrem suum dicebat Deum, aequalem se faciens Deo.