Latin · ~8 min
5.3 to 5.4
Biblia Sacra, Secundum Ioannem 5.3-4
Not analysed yet
Respondit itaque Iesus et dixit eis: 19 "Amen amen, dico vobis non potest Filius a se facere quicquam nisi quod viderit Patrem facientem; quaecumque enim ille fecerit, haec et Filius similiter facit. 20 Pater enim diligit Filium et omnia demonstrat ei, quae ipse facit, et maiora his demonstrabit ei opera, ut vos miremini. 21 Sicut enim Pater suscitat mortuos et vivificat, sic et Filius, quos vult, vivificat. 22 Neque enim Pater iudicat quemquam sed iudicium omne dedit Filio, 23 ut omnes honorificent Filium, sicut honorificant Patrem. Qui non honorificat Filium, non honorificat Patrem qui misit illum. 24 Amen, amen dico vobis quia qui verbum meum audit et credit ei, qui misit me, habet vitam aeternam et in iudicium non venit, sed transit a morte in vitam. 25 Amen, amen dico vobis quia venit hora, et nunc est, quando mortui audient vocem Filii Dei et qui audierint vivent. 26 Sicut enim Pater habet vitam in semet ipso, sic dedit et Filio vitam habere in semet ipso; 27 et potestatem dedit ei et iudicium facere, quia Filius hominis est. 28 Nolite mirari hoc, quia venit hora, in qua omnes qui in monumentis sunt audient vocem eius 29 et procedent, qui bona fecerunt in resurrectionem vitae, qui vero mala egerunt in resurrectionem iudicii. 30 Non possum ego a me ipso facere quicquam; sicut audio, iudico, et iudicium meum iustum est quia non quaero voluntatem meam sed voluntatem eius qui misit me. 31 Si ego testimonium perhibeo de me, testimonium meum non est verum; 32 alius est qui testimonium perhibet de me, et scio quia verum est testimonium quod perhibet de me. 33 Vos misistis ad Iohannem et testimonium perhibuit veritati; 34 ego autem non ab homine testimonium accipio, sed haec dico ut vos salvi sitis. 35 Ille erat lucerna ardens et lucens, vos autem voluistis exultare ad horam in luce eius.