Latin · ~5 min
5.5 to 5.6
Biblia Sacra, Secundum Ioannem 5.5-6
Not analysed yet
36 Ego autem habeo testimonium maius Iohanne; opera enim quae dedit mihi Pater ut perficiam, ea ipsa opera quae ego facio testimonium perhibent de me quia Pater me misit; 37 et qui misit me, Pater ipse, testimonium perhibuit de me. Neque vocem eius umquam audistis, neque speciem eius vidistis, 38 et verbum eius non habetis in vobis manens, quia, quem misit ille, huic vos non creditis. 39 Scrutamini scripturas quia vos putatis in ipsis vitam aeternam habere; et illae sunt quae testimonium perhibent de me. 40 Et non vultis venire ad me ut vitam habeatis. 41 Claritatem ab hominibus non accipio, 42 sed cognovi vos quia dilectionem Dei non habetis in vobis. 43 Ego veni in nomine Patris mei, et non accipitis me; si alius venerit in nomine suo, illum accipietis. 44 Quomodo potestis vos credere, qui gloriam ab invicem accipitis, et gloriam, quae a solo est Deo, non quaeritis? 45 Nolite putare quia ego accusaturus sim vos apud Patrem; est qui accuset vos: Moses in quo vos speratis. 46 Si enim crederetis Mosi, crederetis forsitan et mihi; de me enim ille scripsit. 47 Si autem illius litteris non creditis, quomodo meis verbis credetis?"