Latin · ~10 min
6.1 to 6.2
Biblia Sacra, Secundum Ioannem 6.1-2
Not analysed yet
6] Post haec abiit Iesus trans mare Galilaeae quod est Tiberiadis; 2 et sequebatur eum multitudo magna quia videbant signa quae faciebat super his qui infirmabantur. 3 Subiit ergo in montem Iesus et ibi sedebat cum discipulis suis. 4 Erat autem proximum pascha dies festus Iudaeorum. 5 Cum sublevasset ergo oculos Iesus et vidisset quia multitudo maxima venit ad eum, dicit ad Philippum: "Unde ememus panes ut manducent hii?" 6 Hoc autem dicebat temptans eum; ipse enim sciebat quid esset facturus. 7 Respondit ei Philippus: "Ducentorum denariorum panes non sufficiunt eis ut unusquisque modicum quid accipiat". 8 Dicit ei unus ex discipulis eius, Andreas frater Simonis Petri: 9 "Est puer unus hic qui habet quinque panes hordiacios et duos pisces; sed haec quid sunt inter tantos?" 10 Dixit ergo Iesus: "Facite homines discumbere." Erat autem faenum multum in loco. Discubuerunt ergo viri numero quasi quinque milia. 11 Accepit ergo panes Iesus et, cum gratias egisset, distribuit discumbentibus, similiter et ex piscibus, quantum volebant. 12 Ut autem impleti sunt, dixit discipulis suis: "Colligite quae superaverunt fragmenta ne pereant." 13 Collegerunt ergo et impleverunt duodecim cofinos fragmentorum ex quinque panibus hordiaciis, quae superfuerunt his, qui manducaverunt. 14 Illi ergo homines, cum vidissent quod fecerat signum, dicebant quia hic est vere propheta qui venturus est in mundum. 15 Iesus ergo, cum cognovisset quia venturi essent, ut raperent eum et facerent eum regem, fugit iterum in montem ipse solus. 16 Ut autem sero factum est descenderunt discipuli eius ad mare 17 et cum ascendissent navem, venerunt trans mare in Capharnaum. Et tenebrae iam factae erant et non venerat ad eos Iesus. 18 Mare autem vento magno flante exsurgebat. 19 Cum remigassent ergo quasi stadia viginti quinque aut triginta, vident Iesum ambulantem super mare et proximum navi fieri, et timuerunt. 20 Ille autem dicit eis: "Ego sum, nolite timere!" 21 Voluerunt ergo accipere eum in navi et statim fuit navis ad terram quam ibant. 22 Altera die turba quae stabat trans mare vidit quia navicula alia non erat ibi nisi una et quia non introisset cum discipulis suis Iesus in navem sed soli discipuli eius abissen; 23 aliae vero supervenerunt naves a Tiberiade iuxta locum ubi manducaverant panem gratias agente Domino. 24 Cum ergo vidisset turba quia Iesus non esset ibi neque discipuli eius, ascenderunt naviculas et venerunt Capharnaum quaerentes Iesum.