Latin · ~10 min
6.3 to 6.4
Biblia Sacra, Secundum Ioannem 6.3-4
Not analysed yet
25 Et cum invenissent eum trans mare dixerunt ei: "Rabbi, quando huc venisti?" 26 Respondit eis Iesus et dixit: "Amen, amen dico vobis: Quaeritis me non quia vidistis signa sed quia manducastis ex panibus et saturati estis. 27 Operamini non cibum, qui perit, sed qui permanet in vitam aeternam quem Filius hominis vobis dabit; hunc enim Pater signavit Deus!" 28 Dixerunt ergo ad eum: "Quid faciemus ut operemur opera Dei?" 29 Respondit Iesus et dixit eis: "Hoc est opus Dei ut credatis in eum quem misit ille." 30 Dixerunt ergo ei: "Quod ergo tu facis signum ut videamus et credamus tibi? Quid operaris? 31 Patres nostri manna manducaverunt in deserto sicut scriptum est: 'Panem de caelo dedit eis manducare.'" 32 Dixit ergo eis Iesus: "Amen, amen dico vobis: Non Moses dedit vobis panem de caelo, sed Pater meus dat vobis panem de caelo verum: 33 Panis enim Dei est qui descendit de caelo et dat vitam mundo." 34 Dixerunt ergo ad eum: "Domine, semper da nobis panem hunc." 35 Dixit autem eis Iesus: "Ego sum panis vitae. Qui veniet ad me non esuriet et qui credit in me non sitiet umquam. 36 Sed dixi vobis quia et vidistis me, et non creditis. 37 Omne quod dat mihi Pater ad me veniet; et eum qui venit ad me non eiciam foras, 38 quia descendi de caelo non ut faciam voluntatem meam sed voluntatem eius qui misit me. 39 Haec est autem voluntas eius qui misit me, ut omne quod dedit mihi non perdam ex eo sed resuscitem illum novissimo die. 40 Haec est enim voluntas Patris mei qui misit me ut omnis qui videt Filium et credit in eum habeat vitam aeternam et resuscitabo ego eum in novissimo die." 41 Murmurabant ergo Iudaei de illo quia dixisset: "ego sum panis qui de caelo descendi." 42 Et dicebant: "Nonne hic est Iesus filius Ioseph, cuius nos novimus patrem et matrem? Quomodo ergo dicit hic quia de caelo descendi? 43 Respondit ergo Iesus et dixit eis: "Nolite murmurare in invicem. 44 Nemo potest venire ad me nisi Pater qui misit me traxerit eum; et ego resuscitabo eum novissimo die. 45 Est scriptum in prophetis: 'Et erunt omnes docibiles Dei.' Omnis, qui audivit a Patre et didicit, venit ad me. 46 Non quia Patrem vidit quisquam, nisi is qui est a Deo, hic vidit Patrem. 47 Amen, amen dico vobis: Qui credit, in me habet vitam aeternam.