Latin · ~10 min
6.5 to 6.8
Biblia Sacra, Secundum Ioannem 6.5-8
Not analysed yet
48 Ego sum panis vitae. 49 Patres vestri manducaverunt in deserto manna et mortui sunt. 50 Hic est panis de caelo descendens ut, si quis ex ipso manducaverit, non moriatur. 51 Ego sum panis vivus qui de caelo descendi. 52 Si quis manducaverit ex hoc pane, vivet in aeternum; et panis, quem ego dabo, caro mea est pro mundi vita." 53 Litigabant ergo Iudaei ad invicem dicentes: "Quomodo potest hic nobis carnem suam dare ad manducandum?" 54 Dixit ergo eis Iesus: "Amen, amen dico vobis: nisi manducaveritis carnem Filii hominis et biberitis eius sanguinem, non habetis vitam in vobis. 55 Qui manducat meam carnem et bibit meum sanguinem habet vitam aeternam et ego resuscitabo eum in novissimo die. 56 Caro enim mea vere est cibus et sanguis meus vere est potus. 57 Qui manducat meam carnem et bibit meum sanguinem in me manet et ego in illo. 58 Sicut misit me vivens Pater et ego vivo propter Patrem et qui manducat me et ipse vivet propter me. 59 Hic est panis qui de caelo descendit. Non sicut manducaverunt patres vestri manna et mortui sunt qui manducat hunc panem vivet in aeternum. 60 Haec dixit in synagoga, docens in Capharnaum. 61 Multi ergo audientes ex discipulis eius dixerunt: "Durus est hic sermo. Quis potest eum audire?" 62 Sciens autem Iesus apud semet ipsum quia murmurarent, de hoc discipuli eius dixit eis: "Hoc vos scandalizat? 63 Si ergo videritis Filium hominis ascendentem ubi erat prius? 64 Spiritus est qui vivificat; caro non prodest quicquam; verba quae ego locutus sum vobis spiritus et vita sunt. 65 Sed sunt quidam ex vobis, qui non credunt." Sciebat enim ab initio Iesus, qui essent credentes, et quis traditurus esset eum. 66 Et dicebat: "Propterea dixi vobis quia nemo potest venire ad me nisi fuerit ei datum a Patre meo." 67 Ex hoc multi discipulorum eius abierunt retro et iam non cum illo ambulabant. 68 Dixit ergo Iesus ad Duodecim: "Numquid et vos vultis abire?" 69 Respondit ergo ei Simon Petrus: "Domine, ad quem ibimus? Verba vitae aeternae habes; 70 et nos credidimus et cognovimus quia tu es Christus Filius Dei." 71 Respondit eis Iesus: "Nonne ego vos Duodecim elegi? Et ex vobis unus diabolus est." 72 Dicebat autem Iudam Simonis Scariotis: hic enim erat traditurus eum, cum esset unus ex Duodecim.