Latin · ~4 min
11.10 to 11.11
Biblia Sacra, Secundum Lucam 11.10-11
Not analysed yet
45 Respondens autem quidam ex legisperitis, ait illi: "Magister, haec dicens etiam contumeliam nobis facis". 46 At ille ait: "Et vobis legisperitis, vae quia oneratis homines oneribus, quae portare non possunt, et ipsi uno digito vestro non tangitis sarcinas. 47 Vae vobis, qui aedificatis monumenta prophetarum, patres autem vestri occiderunt illos. 48 Profecto testificamini quod consentitis operibus patrum vestrorum, quoniam ipsi quidem eos occiderunt, vos autem aedificatis eorum sepulchra. 49 Propterea et sapientia Dei dixit: Mittam ad illos prophetas, et apostolos, et ex illis occident, et persequentur, 50 ut inquiratur sanguis omnium prophetarum, qui effusus est a constitutione mundi a generatione ista, 51 a sanguine Abel, usque ad sanguinem Zachariae, qui periit inter altare et aedem. Ita dico vobis, requiretur ab hac generatione. 52 Vae vobis, legisperitis, quia tulistis clavem scientiae; ipsi non introistis, et eos qui introibant, prohibuistis. 53 Cum autem haec ad illos diceret, coeperunt pharisaei et legisperiti graviter insistere, et os eius opprimere de multis, 54 insidiantes ei, et quaerentes aliquid capere de ore eius, ut accusarent eum.