Latin · ~9 min
14.1 to 14.5
Biblia Sacra, Secundum Marcum 14.1-5
Not analysed yet
Erat autem Pascha et Azyma post biduum, et quaerebant summi sacerdotes et scribae quomodo eum dolo tenerent et occiderent. 2 Dicebant enim: "Non in die festo, ne forte tumultus fieret populi." 3 Et cum esset Bethaniae in domo Simonis leprosi et recumberet, venit mulier habens alabastrum unguenti nardi pretiosi; et fracto alabastro, effudit super caput eius. 4 Erant autem quidam indigne ferentes intra semetipsos et dicentes: "Ut quid perditio ista unguenti facta est? 5 Poterat enim unguentum istud veniri plus quam trecentis denariis et dari pauperibus." Et fremebant in eam. 6 Iesus autem dixit: "Sinite eam. Quid illi molesti estis? Bonum opus operata est in me. 7 Semper enim pauperes habetis vobiscum et, cum volueritis, potestis illis benefacere; me autem non semper habetis. 8 Quod habuit, haec fecit: praevenit unguere corpus meum in sepulturam. 9 Amen dico vobis: Ubicumque praedicatum fuerit evangelium istud in universum mundum, et quod fecit haec, narrabitur in memoriam eius." 10 Et Iudas Iscariotis, unus de Duodecim, abiit ad summos sacerdotes ut proderet eum illis. 11 Qui audientes, gavisi sunt et promiserunt ei pecuniam se daturos et quaerebat quomodo illum opportune traderet. 12 Et primo die Azymorum, quando pascha immolabant, dicunt ei discipuli: "Quo vis eamus et paremus tibi ut manduces pascha?" 13 Et mittit duos ex discipulis suis et dicit eis: "Ite in civitatem et occurret vobis homo laguenam aquae baiulans. Sequimini eum 14 et quocumque introierit, dicite domino domus quia magister dicit: 'Ubi est refectio mea ubi pascha cum discipulis meis manducem?' 15 et ipse vobis demonstrabit cenaculum grande stratum. Et illic parate nobis." 16 Et abierunt discipuli eius et venerunt in civitatem et invenerunt sicut dixerat illis; et praeparaverunt pascha. 17 Vespere autem facto, venit cum Duodecim 18 et discumbentibus eis et manducantibus, ait Iesus: "Amen dico vobis quia unus ex vobis me tradet, qui manducat mecum." 19 "At illi coeperunt contristari et dicere ei singillatim: "Numquid ego?" 20 Qui ait illis: "Unus ex Duodecim qui intinguit mecum in catino; 21 et Filius quidem hominis vadit sicut scriptum est de eo. Vae autem homini illi per quem Filius hominis traditur; bonum ei si non esset natus homo ille.