Latin
215 to 225
Boethius, De Differentiis Topicis Libri Quatuor 215-225
Unproofread scanNot analysed yet
Atquehicquem ex ipsis in quaestione propositis, videbitur argumenta traxisse. At in talibus syllogismis: aut sanus est, aut æger; sed sanus est, non igitur est æger; sed sanus non est, aeger igitur est. Vel ita, sed æger est, sanus igitur non est sed; vel ita, aeger non est,sanus igitur est. ab his duae sunt extrinsecus sumptus est syllogismus,id est ab oppositis. Idcirco totus hic a divisione locus inter utrosque medius esse perhibetur, qui si in negatione sit constitutus, aliquo quidem ex ipsis modo sumitur, aliquo modo vero ab exterioribus venit. Si vero a partitione ducantur argumenta, nunc quidem ab ipsis,nunc vero ab exterioribus cupiam præstant. Et Græciquidem Themistii diligentissimi scriptoris ac lucidi,et omnia ad facilitatem intelligentiæ revocantis talis locorum videtur esse partitio. Quæ cum ita sint,breviter mihi locorum divisio commemoranda est, ut nibil præter eam monstretur esse relictum, quod non intra eam probetur inclusum. De quo enim in qualibet quaestione dubitatur, id ita firmabitur argumentis, ut ea vel PX ipsis sumantur quæ in quæstione sunt constituta,vel extrinsecus ducantur,vel quasi in confinio horum posita vestigentur. Ac praeter hanc quidem diffinitionem nihil extra inveniri potesl. Sed si ab ipsis sumitur argumentum, aut ab ipsorum necesse est substantia sumatur,aut ab his qua? pam consequuntur,autab iis quæ inseparabiliter accidunt,vel his adbærenl,et ab eorum substantia separari sejungique vel non possunt, vel non solent. Quæcunque vero ab corum substantia ducun. tur, ea aut in descriptione, aut in diffinitione sunt, et præter hæc a nominis interpretatione. Quæ vero ea velut substantiam continentia consequuntur,talia sunt,uL vel genens, vel differentia? ,vel integri, vel speciernm. vel partium loco circa ea quæ inquiruntur assistan t.