Latin
Book 1, Chapter 30
Boethius, De Musica 1.30
Unproofread scanNot analysed yet
Plato e vero hoc modo fieri in aure consonantiam dicit. Necesse est, inquit, velociorem quidem esse acutiorem sonum. Hic igitur cum gravem præcesserit, in aurem celer ingreditur, ostensaque extrema ejusdem corporis parte quasi pulsus iterato motu revertitur. Sed jam segnior, nec ita celeri, ut primo impetn emissus cucurrit, quocirca gravior quoque. Gunwgitur jam gravior rediens, nunc primum gravi sono venientisimilis occurrit, miscetur ei, unamque, g ut ait Plato, consonantiam miscet.