Latin
Book 1, Chapter 38
Boethius, Priorum Analyticorum Aristotelis Libri Duo 1.38
Unproofread scanNot analysed yet
Reduplicatum autem in propositionibus ad primam extremitatem ponendum, non ad medium, dico autem ut si fiat syllogismus, quoniam justitiae est disciplina quoniam bonum, ad primam extremitatem ponendum. Si enim a disciplina quoniam bonum, in quo autem bonum, in quo autem cjustitia, ergo verum est a de praedicari. Nam boni est disciplinaquoniam bonum. Sed et bdec, namjustitia quiddam bonum est; sic ergo fit resolutio. Si autem ad ponatur, quoniam bonum, non erit, nam a quidem de verum erit, autem de non erit verum, nam bonum quoniam bonum praedicaride justitiafalsum est, et non intelligibile. Similiter autem et si salubre ostendatur, quoniam disciplinatum est in eo quod bonum, aut hircocervus, opinabilis in eo quod existens, aut homo corruptibilis in eo quod sensibile, in omnibusenim prædicatis ad extremum reduplicationem ponendum. Non est autem eadem positio terminorum, quando simpliciter quidem syllogizatum fuerit, et quando hoc aliquid, aut quo, aut quomodo. Dico autem ut quando bonum disciplinatum ostensum erit, et quando disciplinatum quoniam bonum. Sed simpliciter quidem disciplinatum ostensumestmediumponendum ens, si autem quoniam bonum, quid ens. Sit enim a disciplina quoniam quid ens, inquo autem ens, quid, in quo autem bonum, verum est:ergo a. de prædicari, erat enimdisciplinaalicujusentis, quoniam quid ens, est et b de c4 nam in quo ens quid, quare et a de c, erit ergo disciplina boniquoniambonum, erat enim quid ens, proprie substantiæ signum. Si autem ens medium positum sit, et ad extremum ens simpliciter, et non quid ens dictum sit, non erit syllogismus, quoniam est disciplina boni quoniam honum, sed quoniam ens, ut si sit in quo a disciplina quoniam ens, in quo ens, in quo bonum. Manifes. tum igitur quoniam in particularibus syllogismis sic sumendum terminos.