Latin
1.39.1 to 1.39.12
Boethius, Priorum Analyticorum Aristotelis Libri Duo 1.39.1-12
Unproofread scanNot analysed yet
Oportet autem accipere qua; idem possunt nomina pro nominibus, et oraliones pro orationibus, et nomen et orationem et semper pro orationem nomen suscipere, facilior est enim terminorum expositio, utsinil differt dicere suspicabileopinabilis non esse genus,autnon esse idem quiddam suspicabile, quod opinabile, nam si idem est quod significatur, pro oratione dicta, suspicabile et opinabile terminos ponendum. Quoniam vero non est idem voluptatem esse bonum, et esse voluptatem quod bonum, non similiter ponendum terminos; sed siest syllogismus quoniam voluptas quod bonum, terminum ponendum quod bonum; si autem quoniam bonum, bonum, similiter autem et in aliis. Non estau [em idem neque esse, neque dicere quoniam cui inest, huic quoque omni a inest, et dicere, cui omni idest, et a inest omni, nihil enim prohibet inesse c, non autem omni. Ut sit pulchrum quid, autem album, si igitur alicui albo inest pulchrum quid, verum est dicere quoniam albo inest pulchrum, sed non omni fortasse. Si ergo a inest 6, non omni autem de quo b (neque si omni c, inest 6, neque si solum alicui), non necesse est ei quod est inesse a, non quia non omni, sed nec inesse ei quod est c. Si autem de quocunque dicaturvere, huic omniinest a, accidet a de quo omni dicitur, de eo omni dici. Si autem a dicitur de omni de quo dicatur, nihil prohibet ei quod est inesse b, non omni autem a, aut noninesse omnino. In tribus igitur terminis manifestum est quoniam de quo quidem omni, et a dicitur, hoc est de quibuscunque dicitur de omnibus dicitur et a, et si quidem de omni, et a similiter si autem non de omni, non necesse est a inesse omni. Non oportet autem arbitrari propter expositionem accidere aliquod inconveniens, non enim laboramus in eoquod aliquid sit hoc, sed quemadmodum geometer pedalem, et rectam hanc esse et sine latitudine dicit quas non est, sed non sic utitur, ut eis syllogizans.