Latin
1.42.1.1 to 1.42.1.10
Boethius, Priorum Analyticorum Aristotelis Libri Duo 1.42.1.1-10
Unproofread scanNot analysed yet
DifFert autem in construendo vel destruendo opinari, aut idem, aut diversum significare, non esse hoc, et esse non hoc, ut non esse album, ei quod est esse non album; non enim idem significant,nec est negatio ejus puse est esse album ea quae est esse non album,sed non esse album. Ratio autem hujus hæc est; similiter enim se habet possibile est ambulare ad possibile non ambulare, id quae est esse album ad esse non album, et scit bonum ad scit non bonum: nam scit bonum velsciens bonum nihil differt, neque potest ambulare vel est potens acubulare; quare est opposita, non potest ambulare et non est potens ambulare. Si igitur non est potens ambulare idem significat et est potens non ambulare, ipsa simul inerunteidem,nam idem potestambulareetnonambulare, et idem sciens bonum et non bonum est. Affirmatio autem et negatio non sunt oppositas simul in eodem. Quemadmodum ergo non idem est, non scire bonum et scire non bonum, nec esse non bonum et non esse bonum, idem, nam proportionalium, si alterum sit, et alterum,nec esse noncequale et non esse aequale idem, huic enim quod est non æquale subjacet aliquid,et hoc estinsequale,illi vero nibil, eo quod æquale quidemvelinsequale non omne est, aequale autem vel non æquale omne: amplius, est non album lignum et non est album lignum non simul sunt, si enim est lignum non album, erit Iignum,quod autem non est album lignum, non necesse est esse lignum: quare manifestum est quoniam non est ejus quod est bonum, est non bonum, negatio; si ergo de omni uno vel affirmatio, vel negatio vera, si non est negatio, palam quoniam affirmatio aliquo modo erit; affirmationis autem omnis, negatio est, et hujus ergo, ea quae est non est, non bonum. Habent autem ordinem hunc ad invicem, sit esse quidem bonum in quo a, non esse autem bonum in quo b, esse autem non bonum in quo sub b, non esse autem non bonum in quo sub a, omni ergo inerit aut a, aut b, et nulli eidem, et omni aut c, aut d, et nulli eidem, et cui inest, necesse est omni inesse.