Latin
REGNUM ANIMALE
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 2 54
Unproofread scanNot analysed yet
§. XIX. CADAVERIBUS foetidisque corporibus totus orbis oneraretur, nisi quaedam animalia illa etjam in deliciis haberent. Cum itaque animal aliquod emoritur, nullum perdunt momentum Vrsi, Lupi, Vulpes, Corvi &c. antequam omnia e medio aufferant. Si vero e. g. Equus juxta vias publicas occumbit, ubi Ferae haud accedere audent, eum post aliquot dies tumidum, ruptum, tandemque innumeris muscarum carnivorum larvis impletum deprehendes, a quibus totus quantus cito consumitur &removetur, ne diu venenato foetore praetereuntibus molestiam pariat. Piscium cadavera, dum ad litora prope luntur, pisces voraces, ut Rajae, Squali, Murenae &c. se illuc ad edendum conferunt; quoniam vero fluxus &refluxus maris cito statum mutet, in caveis ipsae saepe detinentur &cibum Sic terra feris praebent, litora occupantibus. non tantum cadaverum putredine purgatur, sed variis etjam animalibus necessaria vitae sustentatio per oeconomiam Naturae procuratur. Pari modo, suum &aliorum commodum promovent multa Insecta.