Latin
REGNUM ANIMALE
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 2 55
Unproofread scanNot analysed yet
Culices, dum in aquam stagnantem, putridam &foetentem numerosa ova immittunt, omnem ejus aquae putredinem comedunt enatae Larvae, id quod luculenter patebit, si quis experimentum eo modo instituere velit, ut duo vasa aqua putrefacta repleat, inque altero eorum culicum larvas relinquat, alterum vero ab illis bene secernat. Hoc facto brevi reperiet aquam, culiculis impletam, puram esse, absque ullo foetore, alteram vero ab illis vacuam, continuo foetentem. Pediculi in capitibus infantum, scabie infectis, mirum in modum augentur, nec sua utilitate in eo destituuntur, quod abundantem humorem consumant. Scarabaei, aestivo tempore, e pecorum stercoribus omne humidum &glutinosum extrahunt, unde postea veluti pulvis super terram per ventos disparguntur; Hoc nisi fieret, tantum abest, ut vegetabilia subjacentia inde pinguescerent, quin potius totus ille locus sterilis foret. Canum excrementa, cum adeo tetra &septica sint, ut a nullis adpetantur Insectis, eorumque ope sic dispergi nequeant, cautum est, ut in lapide, trunco, aliove eminentiori loco alvum plerumque exonerent canes, ne vegetabilia exinde destruantur. Feles autem propria excrementa in terram defodiunt. Nihil tam vile, nihil tam parvum, in quo non elucet mirificus naturae ordo &sapiens disposito. Hominis demum caussa, hi omnes naturae Thesauri, qui in tribus naturae Regnis continentur, facti videntur, quos tam artificiose condidit, tam mire propagari fecit, &tam provide sustentat summus rerum Moderator. Hujus usui omnia, si non mediate, saltem immediate cedere possunt, ceteris non item. Rationis ope homo ferocissima animalia domat, velocissima persequitur &capit, immo quae in fundo maris absconduntur viventia, assequi valet. Rationis ope, vegetabilia in immensum auget numerum &arte illa efficit, quae natura sibi