Latin
56
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 2 56
Unproofread scanNot analysed yet
relicta vix faceret. Ex vegetabilium regno, quae cibo, potui, vestimentis, medicamentis, navigationibus, &innumeris, ad vitae suae necessitatem &commoditatem sufficiunt, ingeniose parat. Mineras ut obtineat, in terrae abyssum descendere &fere viscera telluris scrutari didicit; quam artificiose ne novit fragmenta ex durissimis divellere montibus, durissimos lapides instar aquae fluidos reddere, utilia metalla ex inutilibus distingvere scoriis &tenuissimum Sabulum etjam in aliquem vertere usum. Et quid multa? dum seriem rerum creatarum sequimur &consideramus quam provide unum propter alterum factum sit, res tandem eo recedit, omnia propter hominem facta esse, &eum praecipue in finem, ut ille, opera Creatoris admirando, gloriam ejus extollar simulque omnibus rebus gaudeat, quibus ad vitam commode &jucunde transigendam eget. §XXI.