Latin
57
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 2 57
Unproofread scanNot analysed yet
Argumentum hoc de Naturae Oeconomia, cujus particulam tantum jam leviori brachio tetigimus, tantae est amplitudinis &dignitatis, ut si rite &ad omnes sui partes delineandum esset, homines, in quo ingenii vires tantum non omnes, intendant, haoerent: immo aetas prius deficeret, quam unius vel minimi Insecti admirabilem Oeconomiam, leges &artificiosam structuram, accurate rimari vel perspicacissimus valeret, cum natura etjam in minimis tota sit. Quaelibet species cujuscunque rei creatae digna est, quae suum singularem scrutatorem haberet. Si, secundum qualemcunque calculum, numeraremus Vegetabilia 20000, Vermes 3000, Insecta 12000, Amphibia 200, Pisces 2600, Aves 2000, Quadrupedia 200; in mundo sese 40000 viventium species offerunt. Ex his nostra patria vix 3000 habet, cum plantas sponte crescentes circiter 1200 nec non circiter 1400 species animalium detectas alat. Homines, qui in laudem &admirationem nostri Creatoris creati sumus, nisi otiosi spectatores esse velimus, nihil magis afficere potest &debet, quam pia horum magnalium consideratio. Certe, si majori cura &attentione animum scientiis horum omnium poliremus, praeter 58 XIX. OECONOMIA NATURAE. ter insignem illum usum, qui Oeconomiae nostrae inde accederet, Oeconomiam Naturae longe excellentiorem detegeremus, detectam vehementius admiraremur. Omnium Elementorum alterni recursus sunt, quidquid alteri perit in alterum transit. Senec. nat. III. 10. XX. TAEXX. CAEMIA, Quam