Latin
PRAESIDE
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 2 59
Unproofread scanNot analysed yet
PRAESIDE DN. D. CAROLO LINNAEO, S: AE RIAE MAJIS ARCHIATRO, Med. &Botan. Profess. Reg. &Ord. Acad. Imper. Monspel. Berolin. Stockholm. &Upsal. Socio; Publico Examini Submisit GODOFREDUS DUBOIS, Stockholmiensis. Vpsaliae 1748. Maj. 9. N scenam hujus universi prodeuntes attoniti admiramur infinitam varietatem rerum creatarum, quam nobis exposuit naturae Conditor. Tot enim, a se invicem toto coelo differentes structuras, diversarumque rerum indoles invenimus, quot fere objecta oculis nostris sese offerunt. Quo autem uberiorem nobis acquirimus cognitionem eorum, quae circum nos sunt; eo etjam propius accedimus ad cognitionem catenae, harmoniae &systematis illius naturae, secundum quod creata videntur omnia.