Latin
PRAESIDE
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 2 84
Unproofread scanNot analysed yet
In extremitate tenuiori continuo accrescunt articuli, adeoque felix judicandus foret vermis, si quotidie ipsi nova capita, nova cerebra generentur. Nos autem non satis mirari possimus, quid Tysonus cum spinis istis aduncis ad extremitatem minorem Taeniae velit intellectum; e canibus enim supra 20 Taenias vivas extractas vidimus, &plures ab hominibus mortuos expulsos vermes, microscopiis non spernendis adspeximus, sed nunquam spinas has observare potuimus ideoque &has &caput vermis sine cerebro, uti frustraneum, e foro medico relegamus, quamvis simul asserere debemus, Tysonum in reliquis observationibus suis fuisse accutissimum. ANDRY (e) FOREST. obs. I. 26. c. 32. asserit caput in mucronem tanquam subulam desiisse. ANDRY novum detexit caput, ad extremitatem angustiorem vermis, apice dilatato &quatuor oculis instructo, quamvis hos oculos MERY, qui non vivum sed mortuum viderat vermem, pro naribus habuerit; corpus capiti proximum &adhaerens se valde movebatur, ut testatur auctor, qui motus &capitis structura apud nos non valet, quum etiam vivos vidimus vermes &integros, adeoque &ejus caput inter non entia relegamus.