Latin
CAPUT POSTERIUS
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 4 37
Unproofread scanNot analysed yet
Prius obstaculum facile superatur, si, solutis pecuniis, quibus omnia veneunt, locus Plantarum natalis cognitus fuerit; posterius vero haud approbandum esse existimamus, quatenus plurium Nationum testimoniis, ut &Virorum eruditissimorum certissimis experimentis superstructum est: Sin minus, quae detecta &patefacta sunt in scientiis, nullius essent utilitatis. Praeterea quoque Medicorum officium erit, omnem navare operam, ut, in morbis mortiferis, tam praestantia sibi acquirant Pharmaca, ut commodo generis humani sufciant. Hanc ob causam Regii Collegii Medici censurae sequentia Medicamenta, e regno Vegetabili deprompta, submittere ausus sum, quae antea a Pharmacopoeis nostratibus recepta non fuerunt, ut: ACMELLA ex Insula Zeylon, ob vim diureticam &virtutem in Calculo singularem Seculo praeterlapso satis cognita fuit, &si haec deficeret, Sigesbeckia ejus in locum substitui potest. ACTEAE Radix in Asthenia sive Languore frigido, unicum tantum est Medicamentum, cujus, Americam septentrionalem inhabitantes, effectum detexerunt, teste Coldenio. ALKANNAE Radix, e Gallia Narbonensi, a Lithospermo Tinctorio desumta, minime praetereunda est, ob speciosam illam Tincturam, nec ejusce in locum Anchusae Officinalis Radicem ab exteris accersere opus est. BACCAE NORLANDICAE refrigerantes &simul cordiales sine pari, in febribus putridis eximiae, nobis propriae. BELLADONNAE Baccae a Gesnero dudum in Dysenteria contagiosa usurpatae fuerunt, nec veneni metus dissuadeat, dum moderata solum adhibeatur Dosis. Folia in Cancro nuper inclaruere opera Cl. Lambergen.