Latin
CAPUT POSTERIUS
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 4 38
Unproofread scanNot analysed yet
BRITANNICAE Radix, juxta aquas crescens, in ulceribus Cachoëticis specifica per totum Regnum hodie cognita &approbatâ, virtute ejusdem a Nobiliss. DiNO PRAESIDE demonstrata. CHAMAEMORI Baccae conditae, quas Patria nobis offert, uti Pharmacum in Febribus ardentibus, Scorbuto aliisque humectans &refrigerans eximium, minime negligendae sunt, imprimis, quoniam praestantius ejusdem virtutis medicamentum haud detectum est, quin magis acidum, adeoque magis debilitans sit. GAMPESCANUM Lignum a recentioris aevi Medicis in Dysenteria magnopere laudatum, CAMPHORATAE Herba e Gallia Narbonensi, in Hydrope, teste Magnolio &Burleto, notissima, ut &in Asthmate humido, ex Actis Parisinis in Rheumatismo, Hysteria aliisque, eximia vi diuretica calida &sudorifera, CASSINAE Folia, Variolis optimum Medicamentum, fermentationem sanguinis nimis vehementem cohibens, nec tamen facultatem expulsivam penitus ligans; expectorationem promovet, pulmones tutatur, &impedit, ne invadant variolae caput aut guttur. Marlow apud Dale Phamcop. p. 348. Magnum sane Medicamenti elogium, quod intactum non relinquant Medici. CEANOTHI &LOBELIAE Radices optimae in Siphilitide, a noveboracensibus sylvestribus Nationibus usitatissimae, detectae per D: NUM Profess. KALM. COLLINSONIA e Philadelphia, Canada, tanquam specifica in Colica puerperarum, a D: NO Coldenio laudata, a Barthramio vero confirmata. CORIDIS Herba e Gallia Narbonensi, Planta amarissima, Arabum Catholicum in Siphilitide, teste Shavio. CONYZAE Herba europaea, tanquam divinum quoddam Pharmacum in Dysenteria aestimanda, confirmata a Ruthenis in expeditione contra Turcas. COTULAE Herba in passione Hysterica. Hydrope, Asthmate &Scrophulis eximia, teste Fullero. DIERVILLA in Siphilitide satis proficua, quam DINUS Prof. KALM detexit.