Latin
METAMOR
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 4 376
Unproofread scanNot analysed yet
Praesidem missis; per totius anni spatium sine flore crescebat, &a Glechomate vel Hedera terrestri vix distingvi poterat, anno autem proximo florem protrusit, qui Antirrhino majori valde similis erat, licet ipsa herba toto coelo ab illo differret; procumbens enim erat, &foliis oppositis, cordatis, crenatis: Quis mortalium, ab ipsa herba judicaret, hoc ANTIRRHINUM Asarina &Linariam inter se affines esse, nisi fructificatio &nuda planta hoc. evinceret. NITRARIAM Schoberi, Gmel. sib. 2, t. 98. ab externa structura, quivis facile diceret esse aut Zygophyllum, aut Lycium; quum vero fructus neque capsula, nec bacca polysperma, sed Drupa sit, neutra horum esse potest, &sic adhuc ignotum erat, quaenam planta esset, quae in Horto academico laete crevit, quamdiu florem non emiserat. Quis, ex habitu externo, seu Larva, me doceret cujusnam sit generis? Tandem protruso flore constitit distinctissimi generis plantam esse. Stamin. 15. Pist. 1. Drupa ovata nucleo triloculari, Est, de cetero, non tantum facilius, plantas systematica methodo ex fructificatione cognoscere, sed etiam propius ad naturae &indolis ejus cognitionem pervenire; si enim Cacaliam Kleiniam dictam sine fructificatione viderem, nunquam cogitare possem, illam propius ad Tussilaginem, quam Euphorbiam, Mesembryanthemum &Cactum accedere; ex fructificatione autem, seu structura plantae interna, id facile video. Utrum Portulaca arborea Cap. b.