Latin
BELGICA
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 6 47
Unproofread scanNot analysed yet
Multae &egregie instructae Fabricae semper in Hollandia magnum obtinuerunt pretium: Per commercia navigatio illud classi eorum robur addidit, ut cum regnis potentissimis Belgae certent, ideoque regiones sibi majores extra, quam quae intra Europam possidentur, compararunt: illis subjecta emporia seu Coloniae sunt Africae GUINEA &CAPUT B. SPEl; Indiae IAVA, CEYLONA, MALABARIA, COROMANDIA, MALACCA, MOLUCCA &c: Americae SURINAMUM, CURACOAE, BARBYSA, ubi plantatae sunt Cacao, Saccharum &c. Plerorumque Aromatum, quae in Europa importantur sunt possessores qualia sunt Cinnamomum, Caryophylli, Nuces Myristicae &Macis, Piper &c. Si tus illorum in medio Europae maximae florentis. propinquitas maris &percommodus trajectus, commodam valde reddunt mercaturam Libertatis semper fuerunt studiosi, quam etiam impenie concorditerque defenderunt, optime gnari, quod concordla res parvae crescant, hinc etiam quanta concedi unquam possit, libertatem in regione sua aliis permitunt, inque illos quadrat illud: Nec supplex turba timebat ora judicis sui, sed erant, sine crimine, tuti: Praeter florentem Religionem Reformatam omnibus fere sectis lbertatem permiserunt. Aedes sacras &synagogas fudaei, Romano-Catholici, Armeniani, Lutherani, Quakeri Memnonitae, Mahometani &c. heic habent; dicere enim Belgae solent, quod si a DEO in terra tolerentur, in Hollandia eos tolerari oporreat. Exteri illis objiciunt, quod in utbibus suis vastissimis Fures minores &lupanaria ferant, sed caussa praegnans ad hoc impellere videtur, nam per illos magis sceleratos inhibent &capiunt; per haec vero ab Indiis venientes nummatos &salaces nautas domant, qui fructum laborum suorum sine gravioribus adulteriis &infanticidiis percipiunt.