Latin
GELIDA
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 7 231
Unproofread scanNot analysed yet
Alterum, nobilis cujusdam feminae, quae triginta abhinc annis Upsaliae degit, &ostreas appetens, jejuno ventriculo viginti quinque devoravit, omnes conglaciatas; quo factum est, ut cibi mox fastidio caperetur, &,post triduum vehementissimis horroribus, quos insecuta est febris quotidiana duplex, gravissimis stipata symptomatis; siti, cephalalgia, vomitu; singulis summe violentis, &quae, febre licet post dies aliquot superata, tamen per octiduum continuabant, antequam compescerentur. Quorum quidem omnium quin gelu inprimis accusari debeat, dubium non est, quod etiam novo probare possumus exemplo; nempe juvenis cujusdam, cui, ex novem comestis pomis gelidis, tussis violentissima supervenit, tantae pertinaciae, ut per semestre spatium duraret, &,ne in phthisin aeger tandem incideret, omnes vererentur. At, quis noxium diceret pomis vesci? Tandem considerandus venit potus, qui, quum magnam diaetae nostrae partem impleat, optimi omnino generis esse debet, sanitati si nihil nocebit; illum loquor, quem cum aqua conficiunt, ex qua hordeum corruptum peculiari praeparatione coquunt, &pro majore, quam continet, minoreve Spiritus, ut vocant Chemici, copia, Cerevisiae tenuioris vel fortioris nomine insigniunt: gustus sane gratioris, quando rite praeparatus &incorruptus est. Quoniam vero, aestivo praesertim &autumnali tempore, acorem cito suscipit, unde non solum ingratus, sed &noxius evadit; solent hodie opulentiores primo vere curare, ut cellae, qua dimidiam partem repleantur glacie, in quam repositis postea cerevisiae doliis, ab aciditate haec optime conservatur; potatu svavis, &sub aestivis caloribus summe refrigerans fit; &peculiari eapropter Sveco nomine, Iskällare-Dricka, donata est. De quo quidem invento gratulentur ne sibi, an doleant homines, dubius haereo. Tot enim tristia saepius intra patriam exstiterunt documenta summarum ex istis cerevisiis noxarum, ut velo eadem obtegere dolens jubeat animus.