Latin
CAPUT SECVNDUM
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 7 31
Unproofread scanNot analysed yet
tur, Haec COCHLEARIA Armoracia (Pepparrot). mutilatis, in terram spongiosam atque roridam demissis radicibus, propagatur, &quo ejus pluries repetitur propagatio, eo fit praestantior. ARTEMISIA Dracunculus (Dragon). Haec radicibus multiplicatur, solum per hyemem inundatum imprimis exposcit. RUTA graveolens (Winruta), terram duram, arenosam aut sabulosam desiderans, satis seminibus surgit; hyeme dein &praesertim vere ramis abietegenda est. tum MELISSA officinalis (Melis). Haec culturam Rutae debitam omnimodo postulat. POTERIUM Sanguisorba (Pimpinella), solum siccius amans, sempervirens, &seminibus multiplicanda. ALLIUM fistulosum (Käklök), quod absque cura singulari crescit, &radice multiplicatur. ALL. Schoenoprasum (Gräslök). Haec Oelandiae planta, radicibus in terram depactis, facillime germinat, quae quidem, si nimis late dein sese diffundant, mutilatione cohibentur. ALL. ascalonicum (Scharlotter), bulbillis propagandum, quod in humida terra, arenarum divite, optime crescit. FRAGARIA vesca (Jordgubbar). Haec ex varietate pratensi est, radicibus transplantatur, quae, dum germinat herba, humantur, &flagella seu stolones abscinduntur. Ceterum, utpore indigena, studiose nimis tractari non opus habet. RUBUS arcticus (Akerbär). Hic quoque radicibus multiplicatur, &si fieri possit, verno quidem tempore ad mensem usque florescentiae, tectus glacie servetur. Vid. G. D. Praes. Obs. in Act. Holm. 1763.