Latin
CXXVIII
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 7 66
Unproofread scanNot analysed yet
Ar„bores sponte prope Medinam magna crescunt copia, „atque ibi tantum ex illis Balsamum colligitur. Heic „ad Jemen arborem inveni, quam Abuscham, id „est, fragrantem, vocant Arabes. Foliis illa &o„dore Arborem Balsami, Giddae visam, perfecte „refert; nisi quod omnia plane folia sint ternata. „Fructus Carpobalsamo perfecte similis, ut eum „Alpinus recte delineavit. Flores ejus vidi, Ge„nus Amyris plane ostendentes. Est alia quoque „heic ad Jemen ejusdem Generis species cujus li„gnum in Aegyptum usque, ad pocula &urnas „suffiendas, transmitti solet. Ex his videmus singulas has species Amyris suo quasque modo esse Balsamiferas, ut quarta species in Speciebus Plantarum proprie vocetur Balsamifera ab Odoribus Balsamicis, quos ramis ejus tribuit Sloane, qui lignum esse Rhodium existimat. Tertiam Speciem seu toxiferam nemo amplius quis credat venenatam esse, quamvis Catesbaeus illam adpellet Toxicodendrum ex facie, imprimis cum Botanicus ipse non esset, sed solers tamen collector. A specie lima adfinitas Gummi Elemi spurii &Opobalsami cognoscitur. At, ut D. Jacquin narrat, quod species tum prima, tum secunda fragrantem, sed simul quodammodo ingratum, spargit odorem. Quamvis vero Opobalsamum ad hoc Genus pertineat, species tamen est a quatuor jam determinatis, inque America solum natale habentibus, plane distincta. Foliis quidem Opobalsamum gaudet ternatis, ut duae species priores; sed cum neutra combinari potest; nam Opobalsamum folia habet parva &integerrima, cum primae &secundae folia sint magna &serrata. Opobalsamum flores habet congestos ad gemmas, prima &secunda autem racemos elongatos. Ut igitur Opobalsamum nostrum ab aliis speciebus distingvamus, dici debet AMYRIS foliis ternatis integerrimis.