Latin
CANONES MEDICI
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 9 288
Unproofread scanNot analysed yet
Addi potest; si a compositis tandem sequeretur effectus, cuicunque demum ingredienti sit adscribendum, detegi vix potest, unde in Medicina confusio maxima. Ast ubi contraria miscentur, ignorantiae notam vix ullo modo effugit Auctor. Pinguia &acria, acida &Amara in eadem formula congesta, non possunt non idiotam prodere. Ubi in pilulis salia praescribuntur facile deliquescentia, in emulsionibus quae album mutant colorem, non melius res se habet. §. XVII. Contraria Contrariis curantur, Morbi Morbis. Omnia in tota rerum Natura contraria esse, demonstratione vix egere videtur. Calor &frigus, lux &tenebrae invicem opponuntur. Cälx &humus, hic plantis destructis originem debet, illa Animalibus. In homine sunt Cerebrum &Corpus, cruor &sanguis, verbo: omnia opposita. Contraria autem contrariis curari aeque est indubitatum. Qui Apoplexia laborat, si in paralysin abit malum, Apoplexia curatur; id quod accidit, si Synocho fuerit correptus aeger. Mania tollitur Dysenteria, Epiphora Diarrhoea, Pleuritis Haemorrhagia. Convulsiones, ultima naturae conamina, Lethargo sopiuntur &contra. Hydrops curatur Diabete, Polysarcia Marasmo, Cephalalgia Coryza. Flatulentia tollitur Ructu, Nausea Vomitu, Amblyopia Epiphora. Adeo ut si contrarios semper excitare posset Medicus morbos, nullus vix existeret incurabilis. §. XVII. Ubi unica via salutis, illa licet cum periculo tentanda. Eo cum processit malum, ut hic obtineat Canon, aegro necessario moriendum, si quae superest salutis via intentata relinquitur. In Ulceribus malignioris indolis, dum cortice peruviano impediri nequeat, quiu Sphacelus irruat, amputatio tandem est adhibenda, ne a Membris per totum dispergatur corpus. In Vesica, si calculus latet Lithontripticis omnibus frustra tentatus, ejusque molis, ut per urethram progredi nequeat, ad sectionem tandem veniendum; &sic in ceteris.