Latin
ix
Carl Linnaeus, Fauna Suecica ix
Unproofread scanNot analysed yet
Qui vero pauci vitam his curis vacuam agere potuerunt, in id maximo incubuere nisu, ut illustriori studio illi, quod una eum felicissima vita Paradisiaca &coepit &fere desiit, novam quantum in se fuit, foenerarentur lucem. In dignoscendis Lapidibus &terrae speciebus diversis inoffenso gradu longius processit Hominum industria; etenim ista nobis ubicunque degimus, toto die sunt obvia. Seculorum etiam progressu mire succrevit Plantarum cognitio, quod neque illae e conspectu nostro diffugiant, quin potius in eodem regionis tractu plerumque commorentur; praesertim ex quo tempore instituendis Hortis Botanicis, ceu minoribus Paradisis, ubi plantae mutuo inter se conferri possint, diligentior navata est opera. Cur autem in Zoologia, ind ab Adami aetate hucusque progressus omnium minimos fecerimus, in promtu caussa est: quippe Sylvis se abscondunt Quadrupedia, avolant Aves, abyssum petunt Pisces, latebras quaerunt Amphibia, Insecta denique cursu, saltu, volatu, nostris sese subtrahunt oculis; verbo: hominis adspectum refugit omne Animal, nec Lapidum instar &Plantarum, fixis haeret sedibus. Haec jam diu fuit atque etiamnum est caussa, cur scientiarum operum nobilissima consederet, naturae vel maxime consentanea, &innoxiae voluptatis plenissima ad haec usque tempora rudis, incondita atque indigesta permanserit prorsus, ut hac ex parte Barbari simus, quantumcunque in aliis versati literis. Roganti quibus usibus vel Lapis vel Planta quaedam inserviat, plurimi, dato responso, facient satis. Si quis autem percontatus fuerit, cui bono sit Insectorum aliquod?